« Noffus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 602a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOFFUS
NOFFUS, Naufus. Gloss. Pithœi :
Naufo, sarcofago ligneo,quibusdam, quod navis formam referat, quæ Francis nostris olim Nau dicta. Lex Salica tit. 17. § 1 :
Si quis mortuum hominem, aut in Noffo, aut in petra, quæ vasa ex usu Sarcophagi dicuntur, super alium miserit.Edit. Heroldi tit. 17. § 4. habet in offo ; tit. 57. § 4. Naufo habetur, ut et apud Gregorium Turon. de Gloria Confess. Sancta corpora pallis ac Naufis exornata : sic enim vett. Cod. præferre observant viri docti. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 83 :
Si quis corpus in terra, vel noffo, vel petra, vel pyramide, vel structura qualibet positum..... effodere præsumpserit.Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 1. col. 1052. voce Noff.
P. , 1766.
◊ Forte leg. Toffus, ut
legitur in Cod. Estensi Leg. Salicæ, teste Muratorio tom. 1. part. 2. Script. Ital. quod
sarcophago satis convenit. Vide Tufus.