« »
 
[]« Nondecem » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 606a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NONDECEM
NONDECEM. Sanctimonialis anonyma in Vita S. Wunebaldi Abb. Heidenhem. cap. 1 :
Edisserere volumus qualiter infantialis seu pueritialis transmeatis annorum curriculis, ad adolescentiæ Nondecem annorum ætatem citatus cælebs usque pervenit.
Et cap. seq.
Cum illuster ille celeberrimusque Christicola Nondecem annorum ætate jam grandævus, facie decorus, etc
. Eadem Sanctimonialis in Itinerario S. Willibaldi n. 29. hanc vocem aliter, etsi perinde obscure, expressit :
Quia jam illum prius octo annorum spatio, et Nono dimidio, ab eo [] quod de Roma pergebat, non vidit.
Quæ postrema sic interpretor, ut
ab octo annis, vel octo annis et dimidio eum non viderit
. Id enim videtur significare vox Nonus dimidius, ut in voce Dimidius docuimus. Nolim porro asserere nondecem, hoc loco, pro Novemdecim usurpari.