« Notarii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 611b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOTARII
NOTARII dignitas varia ac diversa fuit in Palatiis Imperatorum. Alii enim et in iis
præcipui erant, qui Notarii et Tribuni, seu Tribuni Notariorum
dicebantur, de quibus in voce Tribunus. Alii erant Tribuni et Notarii
Prætoriani, qui ex Corniculariis et Primiscriniis officii Præfecturæ Præt. ad eum
locum pervenerunt, ut docet Senator lib. 6. Ep. 3. lib. 11. Epist. 20. Tertii denique
erant Notarii et Domestici ut est in leg. 2. et 3. Cod. Th. de Primicerio et
Notariis. (6, 16.) De singulis multa congessere Pancirolus Notit. Imper. Gutherius de
Officiis domus Aug. Sirmondus ad Sidonium, Henric. Valesius ad 17. Marcellini, Cujacius,
Jacobus Gotofredus ad Cod. Theod. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notarii, Incerta mihi notione. Statuta Astens. f. 16. v°. cap. 3 : Juro.... quod non sum homo alicujus Marchionis, nec vassallus, vel Comitis, vel Comitisse de Lumbardia, exceptis Comitibus de Lumelo, si fuerint Notarii et Episcopi Astens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notarii Ecclesiæ Romanæ, apud Gregor. M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 54. Hi Epistolas summorum Pontificium
subscribebant, ut idem testatur lib. 4. Epist. 25.Notarii Episcoporum, Eorum scribæ, qui ut plurimum assumebantur ex Clericorum ordine, et in Ecclesiis
munia alia obibant Ecclesiastica, ut ex libro Sacramentorum Gregorii colligitur :
Et tunc illuminantur duo cerei, quos tenent duo Notarii, etc.Messianus Presbyter in Vita S. Cæsarii Arelat.
Cum ecce vir Dei Cæsarius per eadem loca ad aliam pergeret Ecclesiam, Clericus, cui cura erat baculum illius portare, quod Notariorum officium erat, oblitus est, etc. Fortunatus in Vita S. Germani Paris. tom. 6. Maii pag. 787 :
In tantum quoque sacris amplificatus provectibus, etiam diem beati sui transitus ita prædixit, ut subdimus. Ante aliquos dies vocans ad se Notarium suum, imperat in cubiculum supra lectum suum scribere hoc tantummodo : Quinto Kalendas Junias.Vide Henric. Valesium ad Socratem lib. 5. cap. 22.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Episcopi
plerique non unum dumtaxat, sed plures habuere Notarios, quorum primus Cancellarii
nomen sibi sumebat, imo et Archicancellarii, ut patet ex litteris Wifredi Episcopi
Virdun. quas laudat Mabillonius Diplom. pag. 124. quasque Rainerus recognovisse
dicitur ad vicem Ber... Archicancellarii. In Litteris Gerardi Tulli-leucorum Episc.
ann. 962. apud Perardum pag. 166 : Ego Bernierius Notarius ad vices Wizilonis Cancellarii recognovi.Idem habetur apud eumdem Perardum pag. 169. in Litteris Beroldi ejusdem urbis Episcopi. Cancellarios istos Notariis litteras non raro dictasse argumento sunt litteræ Raynaldi Lingon. Episc. apud eumdem Perardum pag. 75. datæ Philippo I. Rege regnante, Stephano Cancellario dictante ; et in subsequentibus aliæ Roberti ejusdem urbis Episc. ubi :
Præsul Rotbertus sanxit, dictavit Humbertus et scripsit Galo Procerus de Gibriaco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Distincti
fuisse videntur Episcoporum et Capitulorum Cancellarii. Hi dicebantur Sigilliferi
et Registratores, quibus in annum Capituli sigilla et registra
committebantur, ut in Decretis Ecclesiæ Lugdunensis legisse se testatur Mabillonius loco
citato : qui ibidem memorat Litteras Guillelmi Officialis Rem. ann. 1295. quæ datæ
dicuntur per Sigilliferum et Registratorem. Litteras Rocleni Episc. Nivern.
regnante Rotberto an. v. scripsit Tetbertus Geronta Tabellarius
ex Chartario Nivernensi : ubi Notarii, eodem semper teste Mabillonio, sæpe
Cancellarios se dicunt. A commentariis semel, Johannes se
Tabellionem.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notarii Abbatum. Abbatibus suos etiam fuisse Notarios seu Cancellarios patet ex
Caroli M. Capitulari I. ann. 805. in quo statuitur cap. 3 : Ut unusquisque Episcopus et Abba et Comites suum Notarium habeant.Monachis quoque, ex Historia Ghisnensi Duchesniana pag. 50. ubi
Rodulfus Cancellarius et omnium Monachorum ultimussubscribit Litteris Arnulfi Comitis Flandrensis ; sed maxime id patet ex Traditionibus Fuld. pag. 530. 528. et 516. ubi Hemmo subscribit in vice Althuringi ann. 822. et Berinhoh in vice Hemmonis, et Wolfleoz in vicem Gerolfi. Idem observare licet in Chartis S. Galli apud Goldastum : idem etiam in Monasterii S. Benigni Divion. ubi
Artaldus ad vicem CancellariiLitteras scripsit ann. 727. Cancellarius seu Notarius nonnunquam dicebatur Amanuensis, ut in Traditionibus Fuld. pag. 408. sub Pippino Rege Woframnus. Non raro etiam appellabantur Lectores. Ruodo laicus Lector scripsi, in Charta 69. apud Goldastum. Clericus et Lector, in Charta 77. Sicbrandus Lector et Dodo Lector, in Monasterio S. Benigni sæc. viii. apud Perardum pag. 10 :
Recomarus Lector hanc donationem scripsisæc. vii. apud Doubletum pag. 659. Scilicet, inquit Mabillonius Diplom. pag. 125. unde hæc fere exscripta, ob id Lectores dicebantur, quod essent scholis præfecti. Certe Ruodolfus Cancellarius Fuldensis Scholasticus dicitur in Tradit. modo citatis pag. 524. Lectores vero dictos esse monasteriorum Scholasticos et præceptores supra probatum in voce Lector. Ceterum præter Monachorum seu Capituli Cancellarium, proprium etiam fuisse Abbatis, probat inter alias Charta Sugerii Abbatis, hoc modo subscripta apud Doubletum :
Ego Gregorius domni Sugerii Abbatis Cancellarius, relegi et subscripsi.
Notarii Regionarii, dicti septem Notarii Romæ, a S. Clemente PP. primum instituti. Anastasius in S.
Clemente :
Hic fecit septem regiones dividi Notariis fidelibus Ecclesiæ, qui gesta Martyrum sollicite et curiose unusquisque per regionem suam diligenter perquirerent.Idem in S. Antero :
Hic gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivit, et in Ecclesia recondidit.Et in S. Fabiano :
Hic regiones divisit Diaconibus, et fecit 7. Subdiaconos, qui 7. Notariis imminerent, ut gesta Martyrum in integro colligerent.Hi etiam inter cætera populo per urbem (quod hodie Cursores faciunt) denuntiabant, quando Papa Litanias, id est, Processiones vel supplicationes facere, aut ubi Missam celebrare, vel Stationem indicere constituisset. Præterea nomina et numerum baptizatorum Pontifici referebant, ut colligitur ex Ordine Romano. Anastasius in S. Hadriano PP. :
Eum clericari jussit, quem Notarium Regionarium in Ecclesia constituens, postea eum Subdiaconum fecit.Vide Gregor. M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 17. Horum postea aucto numero, qui ex 7. illis primis fuerunt, Notarii regionarii, vel Protonotarii vocati sunt, reliqui Notarii simpliciter. Vide Diurnum Roman. cap. 6. tit. 1. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Prætermitti
non debet, quod de Notariis seu Scriniariis habet Mabillonius Diplom. pag.
125. et 126. horum nomina in Bullis Pontificiis ante annos quingentos adscripta fuisse
continue post contextum hoc modo : Scriptum per manum. (pro quo Paschalis II. Diploma apud Perardum pag. 206. habet sacri palatii) appositis mense et indictione ; tum majoribus litteris integre in medio intervallo scribebatur, Bene valete ; ac postremo Datum seu Data v. g. x. Kal. Novemb. per manum seu per manus Anastasii Bibliothecarii, seu Cancellarii, S. R. E. imperantibus, etc. ut in speciminibus quæ ex Benedicto III. Nicolao I. summis Pontificibus exhibet idem Mabillonius, ac passim videre est apud horumce monumentorum Collectores. A Leone IX. paulatim immutari cœpit iste ritus, atque unius Cancellarii nomen adscribi postremo loco, cum titulo Diaconi seu Presbyteri Cardinalis, aliquando etiam Cancellarii.seumanus N. Notarii Regionarii et Scriniarii S. R. E
P. , 1766.
◊ An iidem plane fuerint
atque Scriniarii subdubitat Muratorius tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 680. cum
iis ipsis temporibus occurrant, qui non Scriniarii, sed sanctæ Romanæ ecclesiæ
Notarii appellantur : cujus rei exempla profert loco laudato vir doctissimus. Ii
itaque fortassis Scriniarii appellati, qui publici scrinii sive archivi curam
haberent, cum nihilominus Chartas conficerent, reliquorum notariorum more ; Notarii
vero cæteri, qui instrumenta tantum conscriberent.P. , 1766.
Notarii inter clericos ecclesiæ metropolitanæ Mediolanensis, post subdiaconos et ante
lectores, recensentur in Charta ann. 1186. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi
col. 856. Eorumdem officium assignatur in alia ann. 1179. ibid. col. 857 : Notarii duo, quos volo interesse ipsi festivitati, scilicet unum pro causa legendi, et alterum causa canendian cavendi ?, habeant denarios quatuor pro unoquoque.
Notarii Regis apud nostros, alii olim fuere ab iis, quos Secretarios Regis vocabant, quod
potissimum colligitur ex Statuto dato Lorriaci pro Hospitio Regis Philippi M. ann. 1317 :
Notaires suivans le Roy, un Secretaire et 2. autres, dont l'un sera du sanc, et non plus que les trois. Et prendra le Secretaire 2. provendes d'aroine, et mangera à Court, et prendra à Court fer et clou. Et pour les gaiges de leurs varlez et toutes ses autres choses 19. den. par jour ; mais il aura livroison, vin de coucher, une quarte chandelle, deux quayers, et 12. menues ; et prandront en la fourriere 2. coustes et 2. bottes de feurre et demy mole de busche ; et se les trois Secretaires y sont à Court, les 2. qui surviendront, ne prandront riens.Præterea ex Edicto Caroli V. tunc Regentis Regnum Franciæ 27. Febr. ann. 1359. quo magnum Officiariorum numerum rescindit, ex Notariis 50. tantum reservans, atque in iis 18. in aula munus suum executuros :
Et ne sera nul Secretaire jusques à tant qu'ils soient reduits à six.Et in eodem Edicto :
Les Secretaires ou Notaires ne prendront or ni argent, ni aucune chose de quelques lettres qu'ils facent, ce ne sont choses permises de droit, exceptez les lettres de sang, et les chartres dont ils prendront les seaux, et la taxe raisonnable par nostre Chancellerie.Sed postmodum unita eadem munia. De Notariis plura Mabillonius lib. 2. de Re Diplom. integris cap. 11. 12. 13. in Glossario Juris Gallici, ac præsertim tom. 1. et 2. Ordinat. Reg. passim : quorum omnium indices locupletissimos consulere potes ad calcem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notarii Cancellariæ Dalphinatus, de quibus plura leguntur in Ordinatione Humberti II. ann. 1340. tom.
2. Hist. Dalphin. pag. 400.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notarii Comitum. Ut Comites suum haberent Notarium sancivit Carolus M. Capitulari 1. ann. 805.
cap. 3. paulo ante relato. Illustrium personarum Capellani fere munus obibant
Notariorum seu Cancellariorum. Hinc Literas Aimonis Comitis Gebennensis
scripsit Andreas Comitis Capellanus Papa Urbano regnante, in Bibl. Sebus. apud Guichenonem pag. 106. Alia ejusmodi exempla passim occurrunt, ut dictum in voce Capellanus, licet cautum esset lib. 1. Capitul. cap. 192.
ut ullus Presbyter chartas scribat, nec conductor sui Senioris existat. Tabellionatusofficium Presbyteris, Diaconis et Subdiaconis interdixit Innocentius III. PP. pag. 268. apud Bosquetum, sed plerique ex illis Notariis solum clerici erant, qualis fuit
Carus Clericus ac Notarius atque ScribaLandolfi Principis Beneventani tom. 8. Ital. sacræ col. 746. Ex iis unus aliis superior : quare in Charta Philippi Comitis Flandriæ apud Duchesnium Hist. Guisnensis pag. 223. subscribit
Robertus Præpositus de Arie summus Notarius. Hæc fere post Mabillonium de Re Diplom. pag. 126.
Notarii Apostolici et Imperiales, passim occurrunt, etiam in veteribus actis, alibi quam in Symmorum Pontificum,
aut Imperatorum territoriis descriptis. Id enim juris tum invaluerat, ut
Notarius vel Tabellio ab Imperatore, vel Papa, vel ab eo cui hoc speciali privilegio indultum erat, ordinatus, posset ubique, etiam in Francia vel Anglia, seu Hispania, non solum in terris eis specialiter subjectis, suo officio uti, et instrumenta conficere, etc. Ita Speculator tit. de Fide Instrumentor. § Restat, n. 23. Atque id quidem necessario observandum fuit, quod vulgo quæratur, cur acta publica in Francia et alibi exarata, tam crebro confecta dicantur a Notariis auctoritate Apostolica et Imperiali constitutis. Vide Petrum de Vineis lib. 6. cap. 32. et Dionysium Pontanum ad Consuetud. Blesensem art. 17. pag. 150. 2. Edit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Carolus VIII.
Francorum Rex Edicto ann. 1490. omnibus subditis interdicit de faire passer ou recevoir aucun contrat par Notaires Imperiaux, Apostoliques ou Episcopaux en matiere temporelle sur peine de n'être foy ajoutée aux dits instrumens, lesquels d'oresenavant seroient reputez nulz.
P. , 1766.
Notarii Causarum, vulgo Greffiers, in Stat. comitat. Venaiss. sub Clem. VII. PP. cap. 20. ex
Cod. reg. 4660. A. : Causarum Notarii, antequam regestrum curiæ inhibeant et copias in publicam formam... redigant, etc.
P. , 1766.
Notarii Inquestarum, in Lit. ann. 1365. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 568 : Notarii in officio notariatus inquestarum curiæ bajuli Montispessulani instituti, etc.Vide Hevin. in Aresta parlam. Brit. tom. 2. pag. 33.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notarii Sacri Palatii, sæculo xi. frequenter memorati, apud Puricellum pag. 372. 416. 430.
etc. les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notarius Secundi Scrinii, in Annalibus Bertinianis ad ann. 877.Primicerius Notariorum, in Notitia Imperii pag. 61. 146. apud Senatorem lib. 6. Ep. 16.
Primicerius Notariorum Castrensis sacri Palatii, in Notitia Imperii pag. 3. 114.
Primicerius Notariorum Ecclesiæ Romanæ, qui postmodum Protonotarius, apud Greg. M. lib. 2. Ind.
11. Epist. 22. Paulum Warnefridum lib. 4. de Gest. Longob. cap. 24. etc. Anastasius in S.
Julio PP. :
Hic constitutum fecit, ut nullus Clericus causam quamlibet in publico ageret, nisi in Ecclesia, et notitia, quæ omnibus pro fide Ecclesiastica est, per Notarios colligeretur, et omnia monumenta in Ecclesia per Primicerium Notariorum confecta celebrarentur, sive quod cautiones, etc.
Protonotarius, Primus inter Notarios, Ammiano lib. 25. dignitas Palatina ; apud Socratem
lib. 7. cap. 23. Codinum de Offic. cap. 2. n. 57. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Protonotarius, apud nostros interdum dictus summus Cancellarius. Sic Hadrianus PP. I. in Epist.
85. Codicis Carolini dilectissimum Protonotarium vocat Radonem Abbatem S. Vedasti,
quem in serie Cancellariorum diximus fuisse Caroli M. summum Cancellarium. Eadem ratione
Lotharius Imp. Hilduinum S. Germani Pratensis Abbatem Archinotarium appellat, ut
jam dictum in Archinotarius : ubi Archinotarius alter memoratur ab
Archicancellario distinctus sub Ludovico Pio.Protonotarius
τοῦ δρόμου, apud Nicetam Choniatem, Publici cursus. Vide Glossarium mediæ Græcitatis in
Νοτάριος.
Protonotarius Thematis, seu provinciæ, apud Leonem in Tacticis cap. 4. num. 31. ubi de ejus officio, qui
in Glossis Basilic. dicitur, ὁ τοῦ θέματος διϰαστής.
Protonotarius in Ecclesia Constantinopolitana est πρῶτος τῶν
πατριαρχιϰῶν Νοταρίων, apud Goarum ad Codinum pag. 5. 12. ubi de ejus officio
plura.
Protonotarius Apostolicus, cujus munus sic describit Christoph. Marcellus in Ceremoniali Romano lib. 3. pag.
317 :
Protonotarii officium est notare ea, quæ in publicis Consistoriis geruntur, cum rogantur a Procuratore fiscali, in publicam redigere formam. Ideo oportet eos interesse publicis consistoriis, etc.Et pag. 328 :
De Protonotariis, scimus decretum fuisse a Pio II. in Conventu Mantuano, quod deinceps non præcederent Episcopos aut superiores, et ita servatur.Idem lib. 1. cap. 13. ait Protonotarios participantes ante Abbates, non participantes post Abbates sedere.