![[]](img/image.png)
NOTULA, Charta, scriptum. Charta Heinrici Marchionis Misnensis ann. 1234. apud Ludewig.
tom. 1. pag. 51 :
Noverint universi præsentem Notulam inspecturi, quod... tertiam partem advocatie,Alia ann. 1325. pag. 311 :quæ ad nos spectabat, omnium bonorum de omnibus villis, quas supradictum cœnobium
(Dobrilucense)possidet, in præsenti jure perpetuo duximus conferendam... Et ne aliquis imposterum huic donationi ausu temerario valeat obviare, presentem super ea Notulam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari.
Ut autem donationes atque largitiones nostre premisse proprietatis stabiles permaneant et inconvulse... presentem Notulam... conscribi jussimus et munimine nostri sigilli fecimus firmiter roborari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notula, Commentariolus, vel perscriptio, Gall. Minute, seu, ut habet Johan. de
Janua, Brevis, lucida et aperta traditio eorum quæ sunt alibi diffusius pertractata ; Notule, in Glossis Lat. Gall. Sangerm. Edictum Philippi Pulcri Franc. Regis ann. 1328. de Forma juramenti qua uti debent Tabelliones, apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 491 :
Nec faciam instrumenta, protocolla, seu libros Notularum et registra ad cautelam et securitatem Reipublicæ, etc.Computum ann. 1347. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 84. col. 2 :
Formis contentis et declaratis in quadam Notula recepta per me Hugonem Moteti Notarium.Vide supra Nota 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notula Codicalis, Curtana, Formata, Poeticalis, etc. Vide
Scriptura.