« »
 
[]« 1 novena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 615a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVENA1
1. NOVENA, Preces seu Missæ per novem dies continentes pro defunctis celebrandæ, Gall. Neuvaine. Testamentum Gregorii XI. PP. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 677 :
Successor cum dictis executoribus de pannis aureis et sericis, luminaribus, facibus, Missis et eleemosynis tam in Ecclesia de donis in depositione corporis nostri et per Novenam, quam in itinere et Monasterio Casæ Dei, habeant disponere et ordinare, sicut decet honorem Ecclesiæ sanctæ Dei.
Testamentum Beatricis de Alboreya Vicecomitissæ Narbon. ann. 1367. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1522 :
Item, quatuor Capellani... celebrent cotidie pro anima nostra... et in fine dictæ Novenæ factæ et completæ, dentur cuilibet quatuor floreni auri.
Testamentum Petri Gerardi Cardinalis ann. 1410. apud Stephanotium tom. 10. Fragm. MSS. pag. 415 :
Exequiæ celebrentur pro nobis et una Novena prout est pro personis DD. Cardinalium fieri consuetum in curia Romana, et ultra hoc volumus et præcipimus quod... prædicta Novena durante... centum franci... Christi pauperibus erogentur.
Vide Novenarium et Novendium.
P. Carpentier, 1766.
Vel pro recuperanda sanitate, vel ex alia quavis religionis causa celebrandæ. Consuet. MSS. monast. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305 :
Item est statutum quod quilibet faciens Novenam, recipit per novem dies continue a cellerario unum panem grossum et unam lagenam vini ; et ideo reputatur familiaris, [] quamdiu facit Novenam, etiamsi moriatur interim ; quod si facientes Novenam sint furiosi et fortes, debent jejunare per novem dies continue in pane et aqua ; si non sint furiosi, sed aliis infirmitatibus detenti, et etiam furiosi, si essent debiles, bibent vinum cum aqua temperatum, et si sunt multum debiles, non debent jejunare. Item est statutum quod tales facientes Novenam, debent vigilare per xj. noctes continue in prædicto monasterio, et prima et secunda nox non computantur ; et quilibet faciens Novenam, debet tradere sacristæ x. candelas ceræ, quarum quælibet possit durare ardendo ante corpus B. Mommoli per unam noctem naturalem, et debent tradere sacristæ xxv. solidos monetæ Burdegalensis pro x. missis celebrandis coram altari B. Mommoli, cum officio ejusdem, continue faciendo Novenam ; item xj. denarios, unam imaginem ceræ, aliter Bot, quæ ponitur coram altari B. Mommoli, et debet esse unius libræ pro voto facto, quod dictus B. Mommolus impetret facienti Novenam sanitatem de infirmitate, quam patitur, a Domino Deo Patre omnipotenti. Noveine,
in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg. 123. Chartoph. reg. ch. 260.