« »
 
[]« Nubere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 618b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUBERE
NUBERE, Coire, misceri. Capitul. Caroli Magni lib. 6. cap. 55 :
Mulier, quæ cum viro suo non potest Nubere.
Adde Fulbertum Epist. 64. Vetus Pœnitentiale MS. :
Qui in Ecclesia consecrata Nubunt, 6. dies.
Vide Pœnitentiale Theodori cap. 11. ejusdem Capitula cap. 35. 48. Pœnitentiale Gregorii II. Papæ cap. 30. Pœnitent. Bedæ cap. 2. 10. Herardum Turon. Archiep. in Capitul. cap. 89. Chrodogangum Metensem in Regula Canonic. cap. 73. Rabanum in Epist. ad Heribaldum cap. 29. Concil. Calchutense ann. 787. can. 16. etc. Vocem hanc in re veneris a veteribus sæpius usurpatam observarunt viri docti. Auctor de Disciplina Scholarium cap. 2 :
Quotidianis et ultra debitum Nuptiis gaudebat, etc.
Ita Nuptias facere, pro coire, dixit Petronius. Sic etiam Græci γάμον dixere. Prometheus apud Æschylum pag. 45. Jovis et Europæ concubitum γάμον appellat, ut et Aristænetus Epist. 21. quod alibi μῖξιν. Quod etiam translatum ad pecua omnia, quibus nuptiarum nihil cognitum, nisi coitus, ut apud Ælianum lib. 9. de Animalibus cap. ult. pag. 208. Hesychius : Γῆμαι, συνοιϰῆσαι. Ita γαμεῖν [] usurpat non semel Nomocanon nuper editus a Joanne Baptista Cotelero tom. 1. Monumentorum Ecclesiæ Græcæ cap. 211. 212. 340. In leg. 3. Cod. Th. ad Leg. Jul. de Adulter. (48, 5.) Vir Nubere in femina, vel in feminam dicitur, ubi consulendus Jacobus Gothofredus. Sed et innuptam dictam Deiparam volunt, apud sanctum Augustinum Serm. 18. de Sanctis, et Epist. 3. ad Diaconum, quod ab omni venere impolluta, incontaminata, nec ulli unquam viro cognita fuerit. Mater Innupta, apud Marium Mercator. pag. 405. Vide Baluzium ad hunc locum. Tertull. Apolog. adv. gent. cap. 21. Ἀπειρογάμοις λοχείαις natum Christum de Virgine Maria dixit Paulus Silentiarius in Descript. Eccl. sanctæ Sophiæ, part. 2. v. 20. Drepanius de Cereo Paschali :
Ignea quem celsi linquentem mœnia cœli,
Intacto prægnans utero dedit Innuba Mater.
Vide Filesacum libro 1. Selector. pag. 249. 250.
P. Carpentier, 1766.
Eodem intellectu, Faire les nôces nostri dixerunt. Lit. remiss. ann. 1402. in Reg. 157. Chartoph. reg. ch. 361 :
Laquelle femme disoit audit Jehannin, que il s'estoit vanté que un nommé Billecoq et un autre nommé Hance.... lui avoient faites les Nôces,... et que le premier d'iceulx nommez, ne lui avoit donné que huit deniers Parisis, quant ilz lui orent fait les Nôces.
Aliæ ann. 1408. in Reg. 163. ch. 83 :
Icelle femme dist au suppliant qu'il estoit garcon,.... et que aucuneffoiz on faisoit les Nôces à sa femme, entretant qu'il aloit au vin.
Denique aliæ ann. 1415. in Reg. 169. ch. 3 :
Icelle femme commença à frapper son mary des paulmes parmi les joes, en lui disant qu'il lui feroit la nuit trois foiz les Nôces.
Retro Nubere, in Pœnitentialib. Libris. Pœnitentiale MS :
Concubuisti cum uxore tua, vel cum aliqua alia Retro, more canino, etc.
Aliud Pœnitentiale MS. :
Uxor post natam sobolem abstineat se Ecclesia, si filius est, dies 30. si filia, 40. Nam in tempore menstrui sanguinis qui tunc Nupserit, 30. dies pœniteat : qui Dominica, 7. dies. Si quis cum uxore sua retro Nupserit, 40. dies pœniteat. Si in tergo, 3. annos, quod sodomitium scelus est.
Ibidem :
Si vir cum muliere sua retro Nupserit, pœniteat, quomodo de animalibus, id est, si in consuetudine non erit, 3. annos.
Vide Cumeanum Abb. de Mensura pœnitent. cap. 3. Egberti Archiep. Pœnit. pag. 16. Hincmarus de Divortio Hlotarii et Theotbergæ :
Uxor domini Regis Hlotarii primo quidem reputata est de stupro, quasi frater suus cum ea masculino concubitu inter femora, sicut solent masculi in masculos turpitudinem operari, scelus fuerit operatus, et inde ipsa conceperit, etc.
Idem Cumeanus cap. 2 :
Viri inter femora fornicantes, primo annum unum pœniteant : si in crura fornicantes, si pueri sunt, annis duobus pœniteant : si viri, annis tribus. Εἰς τοὺς μηροὺς,
in Pœnitentiali Joan. Jejunator. pag. 86. 99. 108. et in Canonario Joannis Monachi pag. 117. quod quidem peccatum de interfemore inscribitur in Pœnitentiali Egberti Archiep. Eborac. pag. 17. Infra :
de pollutione inter femora.
Vide Reginonem lib. 2. de Eccl. disciplina, cap. 249.