![[]](img/image.png)
NUDIPEDALIA, Papiæ, Nudo pede deambulatio Judæorum. Nempe nudis pedibus incedentes Judæi plerumque sacra celebrabant et
jejunia, de quibus sic Juvenalis Sat. 6. ubi describit Judæam :
Quo referendum id quod Josephus narrat lib. 2. de Bello Judaico cap. 15. ubi de Berenice :Observant ubi festa Mero pede sabbata Reges.
Venerat Hierosolymam, ut vota Deo solveret. His enim, qui morbo vel aliis necessitatibus implicantur, mos est orare per triginta dies, antequam immolent hostias : abstinere quoque vino et capillos radere. Quem morem Berenice Regina illis exercens diebus, NudipesS. Hieronymus lib. 3. in Jovinianum :etiam ante tribunal stetit, deprecans Florum, etc.
Multa compellitur Apostolus velle, quæ non vult. Circumcidit Timotheum, rasit in se calvitium, Nudipedalia exercuit et totondit Cenchris.Adde Tertullianum de Jejunio cap. 16. et in Apolog. cap. 40. Arnobius lib. 5 :
Aquilicia Jovi immolatis, Nudipedalia populo denuntiatis, etc.Joannes Laudensis, in Vita sancti Petri Damiani Cardinalis cap. 3. num. 16 :
Nudipedalia passim per eremum cunctis temporibus exercebant.Guibertus in Historia Hierosolym. lib. 7. cap. 6 :
Processiones agendo, Sanctorum nomina flebiliter inclamando, Nudipedalia exercendo, lherusalem circumeunt.De Nudipedalibus vide Ludovicum de la Cerda ad Virgilium.
P. , 1766.
◊ Vide Ordinar. Eccl.
Vesunt. falso S. Protadio adscriptum, inter Probat. novæ Hist. comitat.
Burgund.