« Nudipedalia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 619c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUDIPEDALIA
NUDIPEDALIA, Papiæ, Nudo pede deambulatio Judæorum. Nempe nudis pedibus incedentes Judæi plerumque sacra celebrabant et
jejunia, de quibus sic Juvenalis Sat. 6. ubi describit Judæam :
Quo referendum id quod Josephus narrat lib. 2. de Bello Judaico cap. 15. ubi de Berenice :Observant ubi festa Mero pede sabbata Reges.
Venerat Hierosolymam, ut vota Deo solveret. His enim, qui morbo vel aliis necessitatibus implicantur, mos est orare per triginta dies, antequam immolent hostias : abstinere quoque vino et capillos radere. Quem morem Berenice Regina illis exercens diebus, Nudipes etiam ante tribunal stetit, deprecans Florum, etc.S. Hieronymus lib. 3. in Jovinianum :
Multa compellitur Apostolus velle, quæ non vult. Circumcidit Timotheum, rasit in se calvitium, Nudipedalia exercuit et totondit Cenchris.Adde Tertullianum de Jejunio cap. 16. et in Apolog. cap. 40. Arnobius lib. 5 :
Aquilicia Jovi immolatis, Nudipedalia populo denuntiatis, etc.Joannes Laudensis, in Vita sancti Petri Damiani Cardinalis cap. 3. num. 16 :
Nudipedalia passim per eremum cunctis temporibus exercebant.Guibertus in Historia Hierosolym. lib. 7. cap. 6 :
Processiones agendo, Sanctorum nomina flebiliter inclamando, Nudipedalia exercendo, lherusalem circumeunt.De Nudipedalibus vide Ludovicum de la Cerda ad Virgilium.
P. , 1766.
◊ Vide Ordinar. Eccl.
Vesunt. falso S. Protadio adscriptum, inter Probat. novæ Hist. comitat.
Burgund.