« »
 
[]« Obnoxiatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 016b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBNOXIATIO
OBNOXIATIO, et Charta Obnoxiationis, in Formulis, interdum spectat bona ipsa, interdum personas. Prioris generis exstat formula apud Marculfum lib. 2. form. 9. qua pater, qui bonorum quæ uxori suæ præmortuæ dederat, usumfructum a filiis accipit, ea conditione, ut villas alias ex suis bonis illis Obnoxiet pro ipso usu, ita ut vendere aut alienare ei non liceat, sed in filiorum arbitrio et potestate remaneant. Adde formulam 9. ex Baluzianis.
Obnoxiationis species alia fuit, cum quis præ inopia, necessitate, ac infirmitate, pecuniam aut bona alia in victum accipit, eoque nomine libertatem suam commodanti obnoxiat, ita ut, velut de quolibet mancipio proprio, ipsi commodanti facere liceat, potestatemque habeat debitorem vendendi, commutandi et disciplinam imponendi, ut est in Formulis secundum legem Romanam, form. 10 :
Placuit mihi ut statum ingenuitatis meæ in vestrum deberem Obnoxiare servitium, quod ita et feci. Unde accepi a te pretium, in quod mihi bene complacuit sol. tantos, ita ut ab hodierna die, quicquid de me servo tuo, sicut et de reliquis mancipiis tuis facere volueris, a die præsente liberam habeas potestatem.
Testamentum Bertichramni Episcop. Cenoman. :
Illos vero, quos de captivitate redemi, et ante ingenui fuerunt, et pro pretio modo servire videntur, tam viri quam mulieres de villa Boalcha, omnes a servitio relaxentur.
In Capitulis vero Theodori Cantuariensis cap. 12 :
Homo tredecim annorum seipsum potest facere servum.
Lex Frisionum tit. 11. § 1 :
Si liber homo spontanea voluntate, vel forte necessitate coactus, nobili, seu libero, seu etiam lito in personam et servitium liti se subdiderit, etc.
Synodus Vermeriensis ann. 752. cap. 6 :
Nisi pro inopia fame cogente se vendiderit, etc.
Edictum Pistense cap. 34 :
Quidam Comites nostri nos consuluerunt de illis francis hominibus, qui censum regium de suo capite, sed et de suis rescellis debebant, qui tempore famis, necessitate cogente, seipsos ad servitium vendiderunt, etc.
Leges Henrici I. Reges Angl. cap. 76 :
Servi alii natura, [] alii facti, et alii emptione, alii redemptione, alii sua vel alterius datione.
Licuisse etiam patri urgente necessitate, filium noxæ, seu in servitutem dare, docent Novella 2. Valentiniani et lex un. de Patribus qui filios distraxerunt, (3, 3.) lex un. de His qui sanguinol. (5, 8.) et lex 2. de Alimentis quæ inop. parent. (11, 27.) Cod. Th. Præterea Pœnitentiale Theodori Cantuar. cap. 12 :
Pater filium necessitate coactus potestatem habet tradere in servitium septem annos ; deinde sine voluntate filii licentiam tradendi non habet.
Adde ejusdem Capitula cap. 18. Exod. cap. 21. S. Hieron. in Vita S. Paphnutii, Gregor. M. lib. 4. Epist. 33. Collation. leg. Mosaicar. tit. 3. Aimoinum lib. 3. de Miracul. S. Benedicti cap. 20. et quæ observant Cujacius ad Nov. 133. Salmasius de modo usurar. cap. ult. extremo, Aimarus Rivallius lib. 2. Hist. Juris civilis pag. 131. et Jacobus Gotofredus ad d. leg. un. de Patribus qui fil. etc. Hujusmodi servorum liberi, in tali servitio nati, liberi erant, ex Edicto Pistensi cap. 34. Vide Emancipatio 1.
Non autem seipsos semper vendebant, sed per alios vendi patiebantur, tanquam originarii essent servi, de quibus hæc sancit Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 4. § 10 :
Ingenuum qui se vendi permiserit, et pretium cum venditore partitus sit, ut circumveniret emptorem, in servitute permanere debere, posse tamen pretio dato redimi, et in pristinam libertatem asseri, vel a se, vel a parentibus.
Vide Just. Inst. lib. 1. tit. 3. § 4. ibique interpr. Quo spectant quæ habet Gregorius M. lib. 3. Dialog. cap. 1. ubi de Paulino Nolano :
Mulier, quod possim dare, non habeo, sed memetipsum tolle, servum me juris tui esse profitere, atque ut filium tuum recipias, me vice illius in servitutem trade.
Similia fere scribit Gregorius Turon. lib. 3. cap. 15 :
Veni mecum, et venunda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum pretium meum.
Anonymus de Miraculis S. Bavonis lib. 2. cap. 5 :
Adolescens quidan familiæ sancti Confessoris tempore famis coactus, a quodam sua sponte est venditus, ut posset habere necessaria victus.
Verum ne fraus ejusmodi in obnoxiationibus oriretur, sanxit Lex Longobardor. lib. 3. tit. 9. § 5. Lothar. I. 29. ut in publico per antiquam consuetudinem id ageretur, scilicet in Curia, coram Magistratibus. In Quoniam Attachiamenta cap. 70. quilibet liber homo potest relinquere libertatem suam, si voluerit, in Curia Regis, vel in alia qualibet, quam dum vixerit recipere non valeat. Lege vero Saxonum nullus se in servum dare potest, reclamante hærede : ita Speculum Saxonicum lib. 3. art. 32. § 4. art. 42. § 9.
Diversis porro modis quis sese in servum obnoxiabat. Interdum enim ut pretium sui acciperet, ut in supra allata formula Marculfi. Interdum a mortis periculo liberatus ob crimen aliquod perpetratum, ei a quo compositio exsoluta fuerat, cum ipse solvendo non esset, sese in servum obnoxiabat. Exstat apud Marculfum formula ejusmodi obnoxiationis lib. 2. form. 28. Gregorius Turon. lib. 6. cap. 36 :
Clericum sub pretio venundari procurant, ea videlicet ratione, ut aut esset qui redimeret, aut certe morti addiceretur obnoxius. Cumque hæc Ætherio Episcopo delata fuissent, misericordia motus, datis 20. aureis, ab imminenti eximit interitu.
Leges Astulphi Regis Longob. tit. 9. § 4. 14. :
Si pro furto aut alia malicia ad serviendum in manus [] datus fuerit, et probatum fuerit, deserviat ei inantea.
Præterea aliquis in servum ad vitam suam sese dabat, cum pecuniam, in quam condemnatus fuerat, pro restitutione aliqua, non haberet quam transsolveret, cujus obnoxiationis exstat formula in formulis parensalibus, form. 13. Charta ann. 1189. apud Roverium in Reomao pag. 224 :
Præterea 4. homines Joannem et fratres ejus qui in eadem villa prædictæ Ecclesiæ antea liberi fuerant, et pro sui forefacto in servitutem se redegerant, Ecclesiæ prænominatæ concessit.
Denique si quis rem furatus fuerat, donec compositionem exsolvisset, in dominium illius cujus res erat transibat, brachio in collum posito, et per comam capitis sui, ut est in iisdem Formulis parensalib. cap. 26. Huc etiam referri potest quod habet Capitulare Arechis Principis Benevent. cap. 6 :
Si liber homo habet uxorem liberam, nihilque proprium possidens, talem culpam perpetraverit pro qua damnatus, Quæstori secundum legem in manu pro servo tradendus fuerit, ipsa uxor maritum tantum custodiat. Ille vero qui eum in servitio acceperit, de marito ejusdem infra septimanam duos dies, sicut propriis servis, quatenus eam posset nutrire. Sin autem minorem culpam perpetraverit, unde mos legis tradendi deest, sub æstimatione justissima vir et conjux deserviat ei cui culpatum est, usque ad præfinitum tempus. Post constitutionis autem dies liberantur in pristinam libertatem. Et si ipsa uxor tantum culpata fuerit, eisdemque modis, ut de viro superius censuimus, simul de utroque æqualitate sententia detur ; ita tamen ut ejus qui eos acceperit, disciplinis et imperio, sicut servi subjaceat. Si vero infra constitutum supradicti servitii tempus alteram alteri homini ingesserunt culpam vir aut conjux, in perpetuum servi tradantur, etc.
Leges Ladislai Regis Hungariæ lib. 2. cap. 11. lib. 3. cap. 5. Nobilis qui domum alterius invasit, aut illius uxorem flagellavit, si mulctam decretam solvere non possit, raso capite vendi jubetur. Adde quæ in hanc sententiam habent Lex Bajuvar. tit. 1. cap. 11. tit. 2. cap. 1. § 5. Capitulare 1. ann. 779. cap. 19. Capit. pro partib. Saxoniæ ann. 789. cap. 21. Capit. 2. ann. 813. cap. 1. Capit. 1. ann. 819. cap. 2. Capit. Ludov. Pii ann. 824. cap. 2. lib. 4. Capitul. cap. 14. Additio 4. cap. 137. et quæ notavimus ad Cinnamum pag. 485. Vide Falsare.