« Obolus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 017a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBOLUS
OBOLUS. Gloss. Gr. Lat. :
Dipondium, διπλοῦς χρύσινος, ἤτοι ὄϐολος.Sed hæc spectant veterum obolos, de quibus copiose actum ab iis qui de re nummaria scripserunt. Gloss. Biblicæ MSS. anonymi ex Bibl. Reg. :
Obolus, dimidius scrupulus. Item, Obolus dicitur medalia, scilicet medietas nummi.Vide Obulus. Apud nostros fuit etiam
Obolus Aureus. Charta Communiæ Abbatis-villæ cap. 20 :
Unicuique novem libras, et aureum Obolum persolvere tenebitur.Fori Morlanenses art. 10 :
Si aliquis extraneus præsumptuose aliquem ceperit, 900. solidos et Obolum auri dabit Domino.Pactum inter Abbatem Moissiacensem, et Simonem Comit. Montisfortis ann. 1212. ex Regesto Carcassonensi :
Castrum quod est in villa de Moissiaco, quod fuit Durandi Merceri, debet tenere Simon Comes de Abbate, inde singulis annis ipse vel bajulus suus debent offerre unum Obolum aureum super altare B. Petri in eodem festo.Chartæ inscriptio Maaille d'or, præfert. In Pacto alio inter Petrum Archiepiscopum Turonensem et Judæos diœcesis Turonensis pro quodam Cœmeterio. M. Oct. ann. 1255. ex Chartophylacio Regio, scrinio Tours A. 2. tit. 15. habetur, Judæos præstare, ex censu annuo, Archiepisc. Turonensi 5. obolos aureos, pro 20. solidis monetæ currentis computatos. Ita obolus aureus valuit tunc temporis 4. solidis. At in alia Charta ann. 1270. in Regesto Andegavensi f. 47. Obolus aureus, 5. solidis Turonensium æstimatur ; sed hic intelliguntur parvi Turonenses. Alia ann. 1292. in Hist. Episcopor. Cadurcens. num. 1144
qui Obolus(aureus de quo supra)quinque solidorum Turonensium parvorum valorem habeat.
Obolus aureus novus censualis,in Charta ann. 1228. e Chartulario Montis-Majoris. Obolos aureos cusos in Anglia ann. 1344. auctor est Henricus de Knyghton.
P. , 1766.
◊ Charta Joan. comit. Pontiv. ann. 1184. ex Lib. albo domus publ. Abbavil. : Unicuique novem libras et aureum Obolum persolvere tenebitur.Ubi versio Gall. ibid. fol. 3. r°. :
Il sera tenus paier à chascun ix. l. et une Maaille d'or.Vide Medalla. Comput. ann. 1383. ex Tabul. S. Petri Insul. :
Item ex legato sororum domini præpositi Burgensis per dom. Willelmum de Willers, decem Obolos aureos, valentes xvij. lib. Obolle d'or,pars marcæ, idem forte quod Granum, in Mandat. ann. 1381. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 581.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obolus Auri pretio 12. solidorum in Dalphinatu, ut patet ex Computo ann. 1324. tom. 1. Histor. Dalph. pag. 74 : Idem a Vivando Judæo pro uno Obolo auri de Garda, recepit duodecim solidos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Fuerunt etiam in Dalphinatu Oboli argentei grossi, quorum quilib et cursum habebat octo denariorum cum obolo, et esse debebant singuli Oboli grossi ligæ octo denariorum argenti fini et ponderis, ut habetur in Ordinatione ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 416. Horum figura sic describitur in altera Ordinat. ejusdem ann. ibid. pag. 420 :
Obolus grossus Dalphinalis habeat ab una parte in medio unum magnum piscem Dalphinum, et circum circa primo Crux, et deinde literæ continentes hæc verba,Humbertus Dalphinus Viennensis ;
alia vero parte debet esse in medio una magna Crux, et duo Dalphini in duobus quartenis dictæ Crucis, et circumquaque præmissa Cruce literæ continentes, Obolus grossus Dalphinalis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Præter illos Obolos grossos argenteos, alia fuit in eodem Dalphinatu moneta nigra currens pro Obolo, quæ appellatur Oboli nigri Dalphinales, ut dicitur in priori Ordinatione ann. 1340. pag. 416. jam laudata : in posteriori vero pagin. 420. declaratur hoc modo figurandus :
Obolus Dalphinalis niger habeat ab una parte in medio unum Dalphinum et literas circum circa præmissa cruce continentes hæc herba,Humbertus Dalphinus Viennensis ;
ab alia vero parte sit in medio una Crux, quæ extendatur a qualibet parte usque ad summitatem circuli, et litteræ circumquaque præmissa Cruce continentes hæc verba, Obolus Dalphinalis.
Obolus Argenti. Monast. Anglic. tom. 2. pag. 414.
Obolus Albus. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis, Kalend. Febr. :
Dedit nobis 200. libr. monetæ currentis... videlicet in Obolis albis, quolibet 6. denar. Obol. Paris. implicandis in reditus pro anniversario suo... quo tempore valebant dicti Oboli albi quilibet 4. T. tantummodo una cum trecentis libris Tur. dictæ debilis monetæ currentis anno 1327. videlicet Obolis albis, quolibet Obolo 8. Tur. qui prædictæ emptionis valebant quilibet 4. Tur. tantummodo.Vide Moneta Argentea, sub Carolo Pulcro et Philippo IV.
Obolus, pro Minutiore moneta. Hepidamnus de Vita S. Wiboradæ cap. 14 :
Cum nesciam de tot talentis hemisseclas vel Obolos observare. Droit d'Obole,quod Regi competit in Tabellionatu Senonensi, in Consuet. Senon. artic. 246. Vide Consuetudines Monasterii Regulæ in Aquitania pag. 745. apud Labbeum, et in vocibus Moneta, Quadrans.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obolus de Marchia. Vide Marchiæ Comitum Denarii in Moneta Baronum.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obolus Parisiensis Parvus Argent. Vide Moneta Argentea sub Philippo VI.P. , 1766.
Oboli Albi ad caudam cursum non habentes, in Lit. remiss. ann. 1357. mens. Jun. ex Reg. 85. Chartoph. reg. ch. 143. Oboli albi xv. denariorum memorantur in Charta ann. 1341. apud Rymer. tom. 5. pag. 259.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obolata, Merces unius oboli seu vilioris pretii. Consuetud. Tolosæ rubrica de emptione n. 10 : Denariatam et etiam Obolatam et etiam pogesatum potest quilibet vendere sine aliqua mensura secundum suæ arbitrium voluntatis.Inventarium Massil. ann. 1294 :
Unum barralum plenum unius Obolatæ,hoc est, si bene conjecto, plenum vino quasi pretio unius oboli. Barralus vasculum est, in quo vinitores et opiliones, aliæque hujusmodi operæ modicum vini reponunt, ad sitim in agris extinguendam.
P. , 1766.
Obolata Vini, Tantum vini, quantum uno obolo haberi potest. Charta Odon. ann. 1199. ex Chartul. episc. Paris. fol. 51 : Quociens taberna ad minus pretium reducetur, serviens episcopi Obolatam Vini recipiet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obolata, Obolatus, Obolus seu præstatio unius oboli mercibus vendendis. Codex MS. reddituum Episcop. Autisiod. : Quilibet venditor alliorum et erucarum tenens fenestram debet in quolibet sabbati Obolatum mercedis suæ.Infra :
Quisquis vendat unctum diebus sabbatis ad estallum, quilibet debet Obolatam.Passim ibi memorantur obolus singulis sabbatis solvendus Episcopo vel Comiti pro certis mercibus distrahendis, unde etiam Oboli sabbati ibidem appellantur. Privilegium Leduini Abbat. S. Vedasti Atrebat. ann. 1036. e Chartulario V. ejusdem Monasterii pag. 243 :
Omnes stalli vel carete sive vehicula, super quæ victualia venduntur singulis sabbatis unum obolum vel sui venalis Obolatum.
P. , 1766.
Obolata Uncti. Reg. episcop. Nivern. ann. 1287 : Item quilibet venditor uncti, seupi, debet de tribus Sabbatis in tribus, de costuma Sabbatis, Obolatam Uncti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obolata Panis, Panis pretii unius oboli. Statuta Massil. lib. 2. cap. 34 : Eis liceat accipere vel habere in mane singulis diebus pro pane e beourre, nisi unam denariatam panis, et pro gustando in eodem die unam Obolatam panis tantum.
Obolus, Ponderis apud Medicos species de qua ita Matthæus Silvaticus :
Obolus est pondus trium Kirat. Kirat ponderat quatuor grana hordei : ergo Obolus ponderat 12. grana hordei, etc.
Obolus Aquæ, in leg. 2. Cod. Th. de Aquæductu. (15, 2.) :
Per singulos obolos libræ unius auri dispendiis ingravetur.
Obolata Terræ. Terra seu ager, reditus unius oboli. Tabularium Lewensis Prioratus in Anglia pag. 21 :
In manu Domini post mortem I. S. quatuor denariatas et 1. Obolatam terræ in tenemento Qutteby.Pag. 48 :
Simon Lucas tenet 3. Obolatas terræ cum 1. cotagio, etc.Charta ann. 1331. in Tabulario Autissiodorensis Ecclesiæ fol. 434 :
Item unam Obolatam terræ sitam, etc.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 501. 837 :
Simul cum uno Obolatu redditus, etc.Quidam, inquit Spelmannus, asserunt obolum terræ continere longitudine 10. pedes, latitudine 5. tota scilicet superficie 50. Alii Obolatam terræ exponunt de dimidio perticatu, cum denariatum terræ pro ipso perticatu accipiunt, qui juxta Statut. de terris mensurandis 16. pedes et dimidium continet. Vide Libræ terræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obolata Vineæ, Simili significatu, in quadam Charta ann. 1169 : Ego Arduinus S. Germani Autissiod. Abbas Deo et B. Mariæ Ascelino Abbati et Fratribus de Regniaco quatuor arpenta vinearum et Obolatam... ita concessi possidenda, etc.
P. , 1766.
Obolata Prati, Modus agri ; f. quia unum obolum reddit ; seu pars Denariatæ, habita ratione oboli ad denarium in numeranda pecunia. Charta ann. 1346. ex schedis D. Schœpflini : Vendidimus... per legationem, donationem, venditionem, seu quamcunque alienationem quandam Obolatam Prati, veram, allodialem, de quadam denariata prati communi cum Engela, nata Bertholdi, quondam burgensis in Sarburg, sita in banno et finagio de Fulaltorf.
P. , 1766.
Obolus Postulatus, Gall. Obole postulat, Monetæ species. Lit. remiss. ann. 1478. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 377 : Lequel Pierrequin et le suppliant donnerent chacun une Obole Postulat à icellui Domino pour sa peine.Vide infra Postulatus.