« Obstare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 022c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSTARE
OBSTARE. Vetus interpres Juvenalis ad Sat. 6. v. 152 :
(Quo jam mercator lason.) Illud significat quod Romæ in porticu Trajanarum thermarum tempore Saturnaliorum sigillaria sunt. Tunc mercatores casas de linteis faciunt, quasi picturam Obstant. Ideo autem dicit, Mercator Iason, quoniam antea in porticu Agrippinarum sigillaria proponebantur, in qua porticu historia Argonautarum depicta est, et casæ cum fierent, picturæ Obstabant,Id est, picturam occultabant : Gallis, Ostent la veue de la peinture, se mettent au devant de la peinture. Ita luminibus Obstare dixit Ulpianus. Sic etiam
Obstare, et Ostare viam, est viam auferre, vel impedire : obstare alicui quominus pertranseat : unde Gall. Oster. Capitulatio Caroli M. de Partib. Sax. cap. 25 :
Ut nulli hominum Contradicere viam ad nos veniendo pro justitia reclamandi aliquis præsumat. Viam claudere,in Capitul. 4. ann. 813. cap. 39. Lex Salica Pithœana tit. 33 :
Si quis Baroni viam suam Obstaverit, aut eum impinxerit, etc.Editio Heroldi tit. 34. § 1 :
Si quis Baronem de via Ortaverit, etc.§ 2 :
Si vero mulierem ingenuam de via sua Ortaverit, etc.Ubi viam obstare, est viam auferre : qui enim obstat ne quis pertranseat, hic viam auferre recte dicitur. Quod si Ortare aliud sonat, uti vult Wendelinus, et hurten Flandricum, et hurter Gallicum exprimat, erit ortare, aliquem de via cum vi aliqua propellere : quomodo etiam Itali scriptores Urtare, pro detrudere, impellere, vim facere, contrastare, usurpant. Hanc sententiam amplectitur Eccardus in Notis ad Pactum Legis Salicæ pag. 54. aitque ortare antiquissimum esse verbum Provinciale, posteris temporibus de collisione et impetu congredientium usurpatum : quod firmat ex Roman de Perceval :
MS. :Les armes de ces qui venoient,Et sovant Hurtoient as armes.
Sed videtur Ortare idem sonare quod Ostare. Tit. 37. apud Herold. § 20 :Tel cop il Hurte del fust qui gros estoit.
Si quis vero de campo alieno aratrum Anteortaverit, aut jactaverit, etc.quæ apud Pithœum tit. 29. § 19. sic redduntur :
Si quis aratrum in campum alienum intrare prohibuerit, vel arantem foras jactaverit, etc.Ubi anteortare, est vi propellere. Lex Alemann. tit. 98. § 2 :
Si porcarius ligatus de via Ostatus fuerit, vel battutus fuerit, etc.In Legibus Scaniæ Andreæ Suenonis lib. 4. cap. 3. 4. 5. fit mentio
transitus ad stratam publicam, ad civitatem, ad Ecclesiam impediti: et cap. 6.
de pœna publicam viam inutilem facientis. A voce Ortare nata vox
Ort, pro impedimento, in Capitulari 1. Caroli Mag. anno 802. cap. 28. de Missis :
Ut absque ullum Ort eant per ministeria eorumVide Antestare.(Comitum), etc.
◊ Habetur pactum nuptiale originale ann. 1133. in archivis Nobilium de la Roche des Aubiers in Ducatu Andegavensi, in quo mentio fit
de Monsour Lancelot Huraut Grant Otevoie du Roy d'Angleterre. Meminit præterea Orronvilla in Hist. Ludovici III. Ducis Burbonensis pag. 313. Jennicoti d'Ottevie, nobilis Angli, qui eamdem forte dignitatem obtinuit, cui, si divinare licet, viarum obstacula ac impedimenta auferri jubere incubuerit. Sed an hæc dignitas, de qua non memini legere, huc pertineat, non ausim asserere. Vide Marrire.