« »
 
[]« 1 occlerus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 026c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCCLERUS1
1. OCCLERUS, f. pro Nauclerus, Clericus ; Clericos enim Naucleros vel Nautas aliquando metaphorice dictos fuisse, videre est in Epibata et Nautologi. Charta vetus apud Stephanotium tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 543 :
Considerandum est igitur omnibus mortalibus, ut si aliqui male erga Dei Occleros perpetraverint, vel terras Sanctorum invaserint, quantocius timore penarum anime peniteant.
Alius forte non minus probabiliter dixerit, Dei Occleros hic appellari dotatores Ecclesiæ, qui Clericis in ea servientibus necessaria suppeditabant ab Ocleare, de quo infra.