« »
 
[]« Ocularia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 029b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCULARIA
OCULARIA, Conspicilla, Gall. Lunettes. Addit. ad Vitam S. Antonini, tom. 1. Maii pag. 341 :
Quandoque linteamina et alia utensilia familiæ suæ, quandoque sua Ocularia præstabat.
Acta S. Francisci[] de Paula, tom. 1. Aprilis pag. 174 :
Cum D. Angelus visu oculorum privatus esset, habuit par Oculariorum, quæ fuerant missa e Gallia manu B. Francisci ; quam primum autem illa sibi apposuit, illico pristinam recuperavit sanitatem.
P. Carpentier, 1766.
Antiquius est quod legitur apud Tortell. in Tract. de Ortograf. Nicolao V. PP. nuncupato :
Illud autem in artem nullam cadit, fecisse duos orbes e tenui vitro, crystallove aut beryllo, per quos infirmior visus, si credibile est, viderit, quos Ocularia nominant.