« »
 
[]« Officiatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 036c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OFFICIATUS
OFFICIATUS, Qui officio aliquo fungitur, vel ministerio, in Monasteriis et alibi. Chronicon Trudonense lib. 8. pag. 449 :
Satagebat multa anxietate,... multoque labore apud Officiatos, maxime apud Folrardum fratrem nostrum, etc.
Et lib. 12. pag. 501 :
Cumque ad hanc (structuram) Abbas sollicitaret Officiatos, et sollicitarentur a fratribus, etc.
Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratæ :
Portantes autem turribulia et intorticia debent esse monachi... (sive) sint presbiteri vel non, Officiati vel cujuscumque status.
Statuta Eccles. Argentin. ann. 1435. tom. 4. Anecd. Marten. col. 549. ubi de Monachis et Monialibus :
Si qui vero Officiati vel Officiatæ... opus habuerint contrahendi, non faciant nisi de Prælatorum suorum consensu.
Carmen de Curia Romana v. 214 :
Sic equidem Gauffredus ait, sed Curia sacra est,
  Officiatorum plena juvante manu.
Utitur etiam Albertus Argentin. pag. 142 :
Cum autem antiquitus Romani habuerint Patricios, Senatores, Præfectos, Tribunos, et multos Officiatos, etc.
Adde pag. 173. Vitam Baldrici Lutzemb. Arch. Trevir. lib. 1. cap. 6. Chartam ann. 1218. apud Ludewig. tom. 2. pag. 214. aliam ann. 1386. apud Tolnerum in Probat. Hist. Palat. pag. 125. etc.