« »
 
[]« Officionarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 037a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OFFICIONARIUS
OFFICIONARIUS, Officiarius, minister Judicis, Præsidis, in Historia Translationis S. Sebastiani n. 29. in Actis S. Thyrsi Martyr. num. 31. et alibi passim in Actis Martyrum. Vide Marschalcus in Mariscalcus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Officionarius Frater, Monachus, de cujus officio hoc unum novimus, quod habet Guido in Disciplina Farfensi [] lib. 2. cap. 25 :
Officionarius frater mox, ut dicta fuerit offerenda, procedere ante Abbatem atque annuere debet de versuum inchoatione. Abbate incipiente debent omnes inclinare. Si ipse non imponit, debet annuere aliis, quibus visum ei fuerit, et illico ut initiatum habet, facere inclinationem cum reverentia, pueri hic et inde omnes inclinantes. Si Abbas præsens non fuerit, faciat Prior ; et si Prior minime adest, annuat Decano ; quando ipse defuerit, imponat Armarius, et si prænominati cuncti deerunt, adimpleat ipse (Officionarius.) Cum jam prope ipsi versiculi finiendi sunt, veniat Conversus cum thuribulo ad Cantorem et tunc ipse deferat Abbati ; si non est, faciat ipse.
Non video quis sit ille Officionarius, nisi forte Sacerdos ipse qui sacra faciebat. Nomen belle convenit, cætera, ut videretur, non ita bene. Vide Offerenda.