« Oltregia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 043b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OLTREGIA
OLTREGIA. Compositio ann. 1253. e Tabulario S. Richarii :
Fundus vero territorii.... cum censibus, relegiis, vendis, Oltregiis, furnis eorum, cum exitu et introitu, cum placitis et duellis, et aliis, et tota fundi justitia integraliter dictis Abbati et Conventui remanebit.Ex similibus Chartis, ubi vendis fere adjunguntur laudes vel laudemia, conjicere est, Oltregia nihil aliud esse quam laudes, quas vassallus vel tenens domino exsolvit pro licentia feudum alienandi vel tenementum, hancque vocem Oltregia fictam esse a Gallico Octroy, Concessio. Vide Laudes in Laudare 4. et infra Otorgare.