« »
 
[]« 1 operagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 046b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPERAGIUM1
1. OPERAGIUM, ex Gall. Ouvrage. Statutum Ludovici Regis Franciæ datum Parisiis ann. 1225. regni 3. in Regesto Noster Cameræ Comput. Paris. fol. 99 :
Talis est usus monetæ Paris. quod plumbum debet ponderare 16. marcas et dimidium, et de hoc plumbo debent habere operarii 7. sol. pro Operagio inter carbones, etc.
Literæ Caroli V. Fr. Regis ann. 1367. pro Monspeliensibus, de forma vestium :
Item quod nulla dictarum mulierum audeat portare..... brodaduras, vel ramatgia, vel alia Operagia quæcumque.
Occurrit in Annalibus Mediol. apud Murator. tom. 16. col. 811. 812. etc.
P. Carpentier, 1766.
Duplici sensu accipienda hæc vox primo loco pro Operarii mercede : altero vero generatim significatur Opus quodvis, quo vestes ornari solent. Ouvrée, quidquid arte effectum est, in Pedag. de Cappi ex Chartul. 21. Corb. :
Uns lantreniers portans Ouvrée nœufve, doit ung denier.