« »
 
[]« Opizare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 049a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPIZARE
OPIZARE, Opicus. Ugutio :
Ab ops, pis, quod est terra, opizo, as, i. corrodere, diminuere, quia omnia terra corrodit et diminuit : unde opicus, corrodens et diminuens. Inde Juv. Et divina opici rodebant carmina mures. Hinc et opici dicuntur balbutientes, et verbo quodammodo diminuentes. Inde Juv. Nec curanda viris opicæ castigat amicæ, Verba solœcismum liceat fecisse marito. Opicus etiam dicitur quicumque alterius linguæ genus corrumpit.
Jo. de Janua et ex eo Glossator Lat. Gall. Sangerman. præferunt Opicare.