« »
 
[]« 2 orale » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 052b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORALE2
2. ORALE, Oralis, Mensuræ salinariæ[] species. Charta Henr. II. imper. ann. 1055. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 753 :
Cremone autem si forte quisquam negotiatorum moratus fuerit, et alibi aliquod negotium de sale fecerit, duo Oralia persolvat.
Placit. ann. 998. apud eumd. tom. 2. col. 29 :
Et sicut actenus fuit per unusquisque molendinum granum modias quinque, et per unamquamque navem salis Orales quatuor, etc.
Charta eadem de re confirmatoria ann. 1301. tom. 1. earumd. Antiq. col. 417 :
Cum uniuscujusque navis solito censu ; per unamquamque navim, videlicet salis Orales quatuor.