« 1 orarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 052c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORARIUM1
1. ORARIUM. Joannes de Janua :
Orarium ab ora, pro extremitate vestium, derivatur : limbus qui apponitur oræ, i. margini et extremitati alicujus vestimenti, causa ornatus. Item Orarium potest dici ab os, oris ; et tunc Orarium, i. peplum, scilicet infula illa quæ involvit et operit ora, i. vultus.Catholicon parvum :
Orarium, un ourlet de robe ou touret à mettre sur le visage.Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 :
Orarium, guimple.Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 409. Proprie vero
Orarium dicitur Sudarium quo os abstergitur. S. Hieronymus in Epistola ad Nepotianum :
Plenum dedecoris est referta marsupiis : quod sudarium Orariumque non habeas gloriari.S. Ambrosius de Resurrect. :
Et facies ejusActa S. Cypriani :(Lazari)Orario colligata erat.
Linteamina et Oraria ante eam ponebat, ne sanctus cruor defluens absorberetur a terra.Quo loco Acta alia habent mantilia. Acta S. Dorotheæ cap. 2 :
Apparuit ferens in Orario tria mala optima, et tres rosas.Acta SS. Nicandri et Marciani Martyrum apud Caracciolum :
Post hæc percussor Orariis oculis Martyrum circumdatis, injecto gladio, finem dedit eis martyrii.Prudentius lib. περὶ Στεφάνων :
Hic sui dat pignus oris, ut ferunt, Orarium.Ubi Iso Magister :
ab ore, id est, sudarium.Anastasius Biblioth. in Hypomnestico pag. 259 :
Donata etiam particula sancti Orarii, id est facialis, quæ sibi fuerat ab eo dimissa.Adde Passionem S. Lupercii apud Bosquetum pag. 169. Gregorium Turon. lib. 1. de Gloria Mart. cap. 93. et lib. 6. Hist. Franc. cap. 17. Vitam Vener. Bedæ sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 554. Regulam S. Isidori cap. 13. Gregorium M. lib. 6. Epist. 27. et Casaubon. ad Vopiscum in Aureliano.
Orarium B. Mariæ Virginis, apud Marlotum in Metropoli Remensi lib. 3. cap. 15. quam vocem non percepit vir doctus, idem quod ὠμοφόρον τῆς Θεοτόϰου, de quo multa diximus ad Alexiadem Annæam : est enim Papiæ,
Orarium, stola, operculum capitis: et Ugutioni,
peplum, infula illa, in qua, vel qua involvit et operit ora. Quod vero ὠμόφορον alii, ἐπώμιον dicunt Synaxaria in S. Demetrio 26. Octob. :
Καί τι τοῦ ἐπωμίου λαϐών, ὅ σύνηθες ὠράριον ὀνομάζειν,etc.
Orarium, vel Orarius, Papiæ,
Stola Sacerdotis. Alcuinus lib. de Div. offic. :
Orarium, id est, stola, dicitur eo quod oratoribus, id est prædicatoribus concedatur. Orarium seu stola,in Statutis Riculfi Episcopi Suessionensis cap. 7. in Concilio Sarisberiensi ann. 1217. cap. 39. et in Statutis Provincialibus S. Edmundi Archiepiscopi Cantuariensis ann. 1233. cap. 25. Orarium, quod vulgo Stola dicitur, in Vita Leonis PP. IX. apud Eccardum de Orig. familiæ HabsburgoAustriacæ col. 174. Ordo Romanus :
Si Diaconi ordinandi sunt, dat eis Orarios et dalmaticas : si vero Presbyteri, Orarios et planetas.Alio loco :
Accedens autem Archidiaconus tollat Orarios de Confessione, qui hesterna die repositi sunt.Concilium Moguntinum ann. 813. cap. 28. et Cap. Caroli M. lib. 5. cap. 81. 146. :
Presbyteri sine intermissione utantur Orariis propter differentiam Sacerdotii dignitatis.Vita S. Fulgentii Episcopi Ruspensis cap. 18 :
Orario quidem sicut omnes Episcopi, nullatenus utebatur.Synodus VIII. Act. 2 :
Et accipiens Patriarcha Oraria ipsorumAnastasius in Agathone PP. :(Presbyterorum), reddidit eis.
Ea hora sancta Synodus una cum principe ejus Orarius auferri jusserunt a collo ejus : et exiliens Basilius Episcopus Cretensis Ecclesiæ, ejus Orarium abstulit, et anathematizantes projecerunt eum foris Synodum, etc.Bruno Signiensis de Vestimentis Episc. :
Orarium, jugum simul et onus est : jugum Sacerdotibus, onus Diaconibus : unde fit ut Sacerdotibus circa collum, et Diaconibus super humeros ponatur : ut enim collo portatur jugum, sic et humeris onera feruntur.... Vocatur autem Orarium, quia quamvis sine aliis indumentis sacerdotalibus, baptizare et consignare, et alia multa orando facere ; sine Orario tamen, nisi magna necessitate cogente, nihil horum agere licet.Nicetas Paphlago in Vita Ignatii Patr. CP. :
Ὀμοφόρια ϰαὶ ὠράρια ὠνούμενος, ϰαὶ ὅσα τῆς ἱερατιϰῆς σύμϐολα χρηματίζει τελειώσεως.Tradit Fuldenses lib. 1. trad. 39 :
Oraria purpurea 4. fanones auro argentoque parati septem.Adde Translationem S. Athanasii Episc. Neapol. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1070. et Vitam S. Donati Episc. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 776. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1792.
◊ Orarium Levita gestat in sinistro humero, propter quod orat, id est, prædicat, dextram autem partem oportet habere liberam : ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat. Concil. Tolet. IV. cap. 40. Vide Germanum CP. Patr. in Theoria mystica, et Concil. Bracarense ann. 563. can. 9.
◊ Orarium ferre prohibentur Lectores et Subdiaconi, in Concilio Laodic. can. 22. 23. Monachi in Concilio Aurelian. I. can. 20. Vide Concil. Bracar. I. can. 9. Bracar. III. can. 1. 4. Ferrandum Diac. cap. 124. Cresconium cap. 172. 173. etc.
◊ De Orario, consulendi Rabanus lib. de Ordine Antiphonarii cap. 19. Honorius Augustodun. lib. 1. cap. 114. et Hugo a S. Victore lib. 1. de Sacramentis cap. 48. ubi observat,
quod apud antiquos non Orarium dicebatur stola, sed Alba. Orariumporro a stola videtur distinxisse auctor Vitæ S. Livini Episcopi cap. 14 :
Eique casulam purpuream,... et stolam cum Orario... contradidit.Vide Stola. Sed et Orier olim dixere nostri. MS. :
Bien ses que par un autre nomApelle on l'estole Orier,Car d'ovrer te fait labourier.