« »
 
[]« 1 oratorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 054b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORATORIUM1
1. ORATORIUM, Εὐϰτήριον, εὐϰτηριος οἷϰος. Gloss. Græc. Lat. : Εὐϰτήριον, Oratorium. Οἶϰος προσευχῆς, S. Basilio Epist. 70. et Homil. in S. Gordium, Gregorio Presb. in Vita S. Gregorii Nazianzeni, et aliis ;
Locus, ubi orationes celebrare consueverunt Christiani
, in Gestis purgat. Felicis Episcopi Aptungitani. Ædes ubi oratur, locus orationi dicatus, juxta illud Christi Matth. 21. et Lucæ 19 :
Domus mea, Domus orationis vocabitur.
Ugutio :
Oratorium, locus orandi, tantum orationi consecratus.
S. Augustinus Epist. 121 :
In Oratorio præter orandi et psallendi cultum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordant.
Et in Ep. 109 :
In Oratorio nemo aliquid agat, nisi id ad quod est factum, unde et nomen accepit.
Ex quo S. Benedictus in Regula cap. 52 :
Oratorium hoc sit quod dicitur, nec quicquam ibi aliud geratur, aut condatur.
Victor Tunnensis in Chron. :
Monasteria atque Oratoria apud urbem regiam, etc.
Concil. Calchedon. can. 4 :
Visum est, nullum usquam ædificare nec construere posse monasterium, vel Oratoriam domum (εὐϰτήριον οἶϰον) præter sententiam ipsius civitalis Episcopi.
Vide Honorium Augustod. lib. 1. cap. 127. Glossar. mediæ Græcit. et Thesaurum Suiceri in Εὐϰτήριον.
P. Carpentier, 1766.
Pro Ecclesia usurpatur a Gualt. Hemingford.[] in gestis Eduard. I. reg. Angl. ad ann. 1297. pag. 133 :
Tres canonici ejusdem domus, qui paulo ante redierant, mortem non timentes, cum vidissent venientem exercitum, fugerunt in Oratorium suum, quod de novo construxerant ; ... moxque ingressi sunt ad eos viri lancearii vibrantes eis lanceas, et dicentes, ostendite nobis thesauros ecclesiæ vestræ, vel confestim moriemini.
A capella interdum distingui Oratorium observavimus supra in Capella 6.
P. Carpentier, 1766.
Oratorius, Eadem notione, apud Meichelbec. tom. 2. Hist. Frising. pag. 60.
Quærunt viri docti, quid sit εὐϰτήριον τοῦ άγιωτάτου μαρτυρίου S. Euphemiæ Calchedonense, in quod secessisse Episcopos tractatum de fide habituros, dum ageretur Concilium Calchedonense, tradunt Acta ejusdem Concilii, quod habitum ἐν τῷ μαρτυρίῳ ejusdem sanctæ Euphemiæ, constat ex act. 3. et Scriptoribus. Vir doctissimus ad lib. 2. Evagrii cap. ult. Oratorium Martyrii S. Euphemiæ contendit idem esse quod altare, quod nos, inquit, Chorum vocamus. Sed aliud fuit βῆμα, seu altare apud Græcos, aliud ναός vel chorus, uti docuimus in Descriptione ædis Sophianæ. Deinde in Constitutione Impp. Theodosii et Valentiniani de his qui ad Ecclesiam confugiunt, altare ab oratorio distinguitur :
Pateant summi Dei templa timentibus, nec sola altaria, et Oratorium templi circumjectum : qui Ecclesias quadripertito intrinsecus parietum septu concludit, ad tuitionem confugientium sancimus esse proposita, sed usque ad extremas fores Ecclesiæ, quas oratum gestiens populus primas ingreditur, confugientibus aram salutis esse præcipimus.
Græca habent :
Ἀνεώχθησαν τοῖς αἰδέουσιν οἱ ναοὶ τοῦ μεγάλου Θεοῦ οὐ γαρ μονὰ τὰ θυσιαστήρια ϰαὶ τὸν εὐχτήριον ναὸν τῶν τεττάρων τῶν τειχῶν περιϐολῇ τειχιζὸμενον εἰς ἀσφάλειαν συντελεῖν τῶν προσφευγόντων θεσπίζομεν, etc.
Ubi Jacobus Gotofredus Oratorii nomine intelligi vult eam Martyrii partem, a bemate et altari seclusam, in quam populus orationis causa secedebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Oratorium, Chorus Ecclesiæ. Gesta Hoelli Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 299 :
Summo cœpit studio... superiores partes ejusdem basilicæ... laborare, Oratorium scilicet quod Chorum vocitant, sedemque pontificalem, altaria congrua, etc.
Oratoria deinde dicta sunt, Sacella, Monasteriis adjuncta, quæ non erant omnibus pervia uti Ecclesiæ, quas ideo ϰαθολιϰάς vocabant, quod utriusque sexus populo paterent, et in quibus Collectas celebrare non licebat, sed erant tantum ad Monachorum preces et assiduos cantus accommodata. Sic Evagrius in Vitis S. Patr. cap. 5. Ecclesias et Oratoria distinguit :
Sunt, inquit, in ipsa urbe... 12. Ecclesiæ, in quibus publicus agitur populi conventus, exceptis Monasteriis in quibus per singula loca orationum domus sunt, quæ certis temporibus ad orationem frequentantur
. Beletus de Divinis offic. cap. 2 :
Ignorandum non est, quin Oratorium pro ipsa Ecclesia interdum accipiatur, atque etiam quivis locus alius ad orandum constitutus vocetur Oratorium : cujusmodi in suis cœnobiis sibi statuerunt Monachi.
Capitulare 2. ann. 789. cap. 7 :
Ut ubi corpora Sanctorum requiescunt, aliud Oratorium habeatur, ubi fratres secrete possint orare.
Capitul. Francoford. ann. 794. cap. 13 :
De Monasteriis ubi corpora [] Sanctorum sunt, ut habeat Oratorium intra claustra, ubi peculiare officium et diuturnum fiat.
Oratoria, ejusmodi Monasteriis ædes sacras adjunctas vocant S. Benedictus in Regula cap. 38. 52. 58. Gregorius M. lib. 1. Epist. 54. lib. 9. Epist. 38. Regula Cæsarii cap. 34. 36. 42. Regula Ternatensis cap. 15. Ardo in Vita S. Benedicti Anianensis num. 39. etc. Olim vero Monachi ad Ecclesias Sabbato tantum et die Dominico confluebant, ut est apud Palladium in Historia Lausiaca cap. 17.
Oratoria tandem dicta Sacella quædam domestica, aut privatæ ædes sacræ in agris et villis exstructæ ; quæ parochiarum jus non habebant, et a magnatibus ex fundis suis dotabantur, et ab Episcopis consecrabantur. Charta Ludovici Franc. Regis ann. 1154. apud Lobinell. tom. 4. Hist. Paris. pag. 119 :
Sciant universi præsentes et futuri, quod in honore B. M. Matris Domini, Parisius in domo nostra Oratorium quoddam construximus, in cujus dedicatione pro victualibus Sacerdotis in capella eadem servientis, dotem assignavimus et annualem redditum.
Agit de ejusmodi Oratoriis Gregorius M. PP. qui perpetuo annotat, ea absque Missis publicis ab Episcopis consecranda, et idoneis reditibus locupletanda, lib. 2. Ep. 9. Agunt etiam de iis Concilium Agathense can. 21. Epaonense can. 25. Aurelianense IV. can. 7. 33. Cabilonense can. 14. Ticinense ann. 855. can. 3. Capitularia Caroli M. lib. 5. cap. 383. etc. ex quibus docemur in iis Missas teneri propter fatigationem familiæ permitti, præterquam in maximis festivitatibus, quas et Presbyteri qui in iis sacra peragunt, et Laici, in civitatibus cum Episcopis tenere jubentur. At in iis baptismum peragi vetat Synodus Trullana can. 58. Vide Diurnum Rom. cap. 5. tit. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. et 10. quo extremo titulo agit de Oratoriis in ædibus Episcopalibus exstrui solitis. Notum præterea Romanos habuisse privata sua sacella, quæ lararia vocabant, Persas sua πυρατεῖα. Ad sacella ista domestica forte spectant quæ habet Odo Cluniac. de Translatione S. Mauri :
Ubi dum quadam die isdem venerabilis Comes in Oratoriolo compendiose ibidem exstructo, ut nobilioribus mos est, post matutinos residens hymnos, divinis intenderet theoriis, etc.
Vide Justinianum Nov. 131.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Oratoria Villaria, f. Ædiculæ sacræ in villaribus seu viculis exstructæ. Capitular. 6. ann. 807. cap. 15 :
De ordine ecclesiastico et officio Missæ, de reliquiis Sanctorum et Oratoriis villaribus.
Eadem habentur in App. 1. lib. 4. Capitul. cap. 19. et 20.
Oratorium, vulgo nostris, un PrieDieu. Ordo Romanus :
Quartus vero Scholæ præcepit ad Pontificem, ut ponat Oratorium ante altare, si tempus fuerit : et accedens Pontifex orat super ipsum.