« »
 
[]« 2 oratorium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 055a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORATORIUM2
2. ORATORIUM, Palatium, domus regia. Annales Bertiniani ad ann. 877 :
Kal. Maii Episcopos Remensis provinciæ, sed et aliarum provinciarum, Compendio convocavit (Carolus Calvus,) et Ecclesiam quam in eodem Oratorio construxerat, cum multo apparatu in sua et Nunciorum Apostolicæ Sedis præsentia ab eisdem Episcopis consecrari fecit. Oratorii
autem vocabulo Palatium esse intelligendum, etsi patet ex ipso contextu ; id tamen confirmari juvat ex Literis ejusdem Caroli hac de re, a Mabillonio relatis tom. 3. Annal. Benedict. pag. 681 :
In palatio Compendio, in honore gloriosæ [] Dei genitricis ac perpetuæ semper virginis Mariæ monasterium, cui Regium vocabulum dedimus, fundotenus exstruximus.