![[]](img/image.png)
ORCIUM, Orciolus, Orciarius, Urceus. Gloss. Gr. Lat. :
quod Orca, de qua voce supra. Orcio, pro vase oleario usurpant Joannes Villaneus lib. 12. cap. 72. et Matth. Villan. lib. 3. cap. 56. hinc
Κεράμιον, Orcium, amphora.Orcium vero idem videtur
![[]](img/image.png)
Orciolus, Amphora in speciem orcæ, urceolus :
Orcivolo, Boccacio. Colloquia Gr. Lat. apud H. Steph. in Gloss. :
Προσηνέχθη ὕδωρ πρὸς τὴν ὄψιν εἰς ὀρνόλην. Allata est aqua ad faciem in Orciolum.Leg. Ὀρσιόλην. Cap. de Laneis :
Orciolum, Στάμνος.Gloss. Gr. Lat. :
Στάμνισϰος, Orciolus, Στάμνιον, matella. Κταμνος, matella, urceus, urna.Gloss. Lat. Gr. :
Orceolus, ξέστης, τὸ ἄγγος.Missale Francorum apud Mabillon. Liturg. Gallic. pag. 301. ubi de ordinatione Acolythi :
Accipiat et Orciolum vacuum ad suggerendum vinum Eucharistiæ Corporis Christi.Vide Urceolus.
Orciarius, Urceus. Tradit. Fuld. lib. 1. trad. 39 :
Cortinæ 12. Orciarii 4. manile 1. conchæ 4. etc.