« 1 ordinarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 058b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDINARIUS1
1. ORDINARIUS, Manipularis, qui in ordine est, apud Festum. Glossæ Isidori :
Ordinarius miles, qui in integro ordine est, vel numero.Glossæ Gr. Lat. :
Ταϰτιϰός, Ordinarius.Ita usurpant Vopiscus in Bonoso, et Capitolinus in Clodio Albino. Sed et
Ordinarii interdum appellantur, qui ordines ducunt. Glossæ eædem :
Ταξίαρχος, Ordinarius, Manipularius.Atque ita occurrunt Ordinarii apud Vegetium lib. 2. cap. 7. 8. 15. præterea
Ordinarii, dicuntur judicum Ordinariorum officiales, vel Apparitores, qui inter Cornicularios, Commentarienses, Numerarios, Apparitores, vel Speculatores recensentur in Notitia Imperii, in leg. 16. Cod. Th. de Cohortalib. (8, 4.) et leg. 3. de His qui administr. (8, 15.)
Ordinarius, Judex ordinarius. Charta Henrici Imp. ann. 1312. pro Janoto Spinola Henrici filio :
Te in vicarium nostrum Castri Cassani ac Fortalitiæ Bruniti, territoriorum et districtuum eorundem usque ad beneplacitum Imperialis Majestatis constituisse recolimus, ac ea quæ sunt meri et mixti Imperii ac simplicis jurisdictionis in locis ipsis tibi plenarie commisisse, ac te fecisse Ordinarium in prædictis, nec non pro te tuisque posteris concessisse, ut nomine pedagii tibi liceret colligere pro qualibet sauma, etc.Charta Rogerii Regis Siciliæ ann. 1137. apud Ughellum tom. 7. pag. 564 :
Similiter jubemus ut nullus noster Ordinarius animalia hominum Salerni, et consilium eorum, angariare præsumat.Charta Ludovici Hutini Regis Franc. ann. 1315. apud la Faille in Probat. Annal. Tolos. tom. 1. pag. 62 :
Cum peterent quod garnisiones servientium, seu comestores, non ponerentur pro debitis nostris vel aliis exsequendis, sed exquirerentur in bonis et personis debitorum per Bajulos et Ordinarios locorum suorum, concessimus quod pro debitis inter privatas personas contractis sub sigillis nostris, serviens noster requiret Ordinarium loci, quod ea exsequatur ; nec ea exsequetur serviens noster, nisi dictus Ordinarius negligens, vel plus debito differens fuerit super hoc requisitus.Literæ ann. 1358. tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 189 :
Item, quod multi nitantur impetrare commissiones..... qui nullum fructum faciunt... de cætero nullus mittatur..... sed Ordinarii cum requisiti fuerint, requirentibus providebunt.Ordinarii Judices, in Cod. Th. leg. 5. de Proximis, (6, 26.) leg. 2. Ne quis in palatio, etc. (7, 10.) Vide Glossar. med. Græcit. voce Ὀρδινάριοι, col. 1052.