« »
 
[]« 2 ordinarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 058c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDINARIUS2
2. Ordinarius, Loci Episcopus, qui habet ordinariam jurisdictionem in causis Ecclesiasticis, nostris vulgo, l'Ordinaire ; Ordinary, apud Littletonem sect. 136. 648. Vide Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 22. § 2.
Ordinarii etiam dicuntur ex ordine Ecclesiastico, dignitates Ecclesiarum, quibus competit aliqua jurisdictio. Lindwodus ad Provinciale Cantuar. Eccles. lib. 1. tit. 3 :
Ordinarius principaliter habet locum de Episcopo et aliis superioribus, qui soli sunt universales in suis jurisdictionibus,... sed sunt sub eo Ordinarii, hi videlicet quibus competit jurisdictio ordinaria de jure, privilegio vel consuetudine, etc.
De his videtur intelligendus Ratherius Veronensis in Itinerario :
Recolitis... me præcipisse ut duobus diebus Archipresbyter et Archidiaconus me absente adventantes cum Ordinariis omnibus pariter residentibus discuterent, die tertia emendanda mihi omnia recitarent.
P. Carpentier, 1766.
Eo nomine se se inscribit Adamus decanus christianitatis de Burellis, in [] Charta ann. 1226. ex Chartul. Thenol. Cod. reg. 5649. fol. 24. v° :
In cujus rei testimonium ad petitionem partium præsentes litteras, sicut Ordinarius, coram quo eleemosina facta fuit, emisimus sigilli nostri munimine roboratas.
Ordinarius Ordinariorum dicitur summus Pontifex, ex quo collationem beneficiorum sibi arrogavit, in Concilio Lateranensi can. 5. cap. Antiqua de Privileg. Exinde Pontifex concurrit cum omnibus Ordinariis, et jure præventionis confert omnia beneficia vacantia.
Ordinarius, Dignitas in ordine Canonicorum regularium, cujus munus recitat Innocentius III. lib. 1. Epist. pag. 30. edit. Venetæ :
Prædictorum autem octo (Canonicorum Regularium in Ecclesia Perusina) major Archipresbyter erit, alius Ordinarius, sequens Camerarius, ... Ordinarius vero claustrum debet ex officio custodire, signare diligenter, et auscultare a singulis lectiones, etc.