« »
 
[]« 1 organum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORGANUM1
1. ORGANUM, quod vario calamorum ordine constat, follibusque inflatur : [] nam ὄργανον, fistula, exponitur ut ὀργανάριος, fistularius, in Gloss. Græc. Lat. Non omnino nuperam esse inventum, satis declarat S. Augustinus in Psalm. 56 :
Organa dicuntur omnia instrumenta musicorum. Non solum illud Organum dicitur, quod grande est, et inflatur follibus, sed quicquid aptatur ad cantilenam, et corporeum est, quo instrumento utitur qui cantat, Organum dicitur.
Ut et Isidorus lib. 2. Orig. cap. 20 : Organum, vocabulum est generale vasorum omnium musicorum. Hoc autem cui folles adhibentur, alio Græci nomine appellant. Ut autem Organum dicatur, magis ea vulgaris est consuetudo Græcorum. Eadem pene habent Amalarius lib. 3. de Eccl. Offic. cap. 3. Papias, et Ugutio. Sed et ejusmodi organa respexit, opinor, Senator lib. 1. Epist. 45 :
Facit aquas ex imo surgentes præcipites cadere : ignem ponderibus currere, Organa extraneis vocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut musica possint arte cantare.
Quin etiam describitur ab eodem in Psalmum 150 :
Organum itaque est quasi turris diversis fistulis fabricata, quibus flatu follium vox copiosissima destinatur, et ut eam modulatio decora componat, linguis quibusdam ligneis ab interiore parte construitur, quas disciplinabiliter Magistrorum digiti reprimentes grandisonam efficiunt et suavissimam cantilenam.
A Juliano etiam, quem Parabatam plerique putant, hocce Epigrammate describitur in Anthol. lib. 1. cap. 64 (9,365.) :
Ἀλλοίην ὁρόω δονάϰων φύσιν᾽ ῆπου ἀπ᾽ἄλλης Χαλϰείης τάχα μᾶλλον ἀνεϐλάστησαν ἀρούρης, Ἀγριοι, οὐδ᾽ ἀνέμοισιν ὑφ᾽ ἡμετέροις δονέονται, Ἀλλ᾽ ἀπὸ ταυρείης προθορὼν σπήλυγγος ἀήτης, Νέρθεν ἐϋτρήτων ϰαλάμων ὑπὸ ῥίζαν ὁδεύει, Καί τις ἀνὴρ ἀγέρωχος ἔχων θοὰ δάϰτυλα χειρὸς, Ἴσταται ἀμφαφόων ϰανόνας συμφράδμονας αὐλῶν. Οϊ δ᾽ ἁπαλὸν σϰιρτῶντες, ἀποθλίϐουσιν ἀοιδήν.
Quam cerno alterius naturæ est fistula : nempe
Altera produxit fortasse hanc ænea tellus :
Horrendum stridet, nec nostris illa movetur
Flatibus, at missus taurino e carcere ventus
Subtus agit læves calamos, perque ima vagatur.
Mox aliquis velox digitis, insignis et arte
Adstat, concordes calamis pulsatque tabellas.
Ast illæ subito exiliunt, et carmina miscent.
In allatis Organi descriptionibus nulla hydraulicorum, quomodo describuntur a Vossio ex Vitruvio et Herone, in libro de Poematum cantu et virib. rithmi pag. 100. et seqq. nulla fit mentio, immo follibus spiritum accepisse dicuntur, adeo ut ab hodiernis non omnino discrepasse fatendum sit, etsi Latinis vix cognita fuisse evincant quæ habent Francorum Annales, qui in Franciam tum primum allatum organum ann. 757. ac Pipino Compendii tum agenti, cum aliis muneribus missum a Constantino Imp. narrant. Exhinc simile Organum Carolo M. oblatum per Legatos ab Imperatore Constant. Michaele forte cognomento Rhangabe subdit Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 10. a quo ita describitur :
Adduxerunt etiam iidem Missi omne genus Organorum, sed et variarum rerum secum... et præcipue illud musicorum Organum præstantissimum, quod doliis ex ære conflatis, follibusque taurinis, per fistulas æreas mire perflantibus, rugitu quidem, tonitrui boatum, garrulitatem vero lyræ vel cymbali, dulcedine coæquabat.
Organa,[] vero habuisse Veronensem Ecclesiam Carolo M. imperante docent aliquot Chartæ descriptæ ab Ughello tom. 5. pag. 604. 610. Ad Ludovicum Pium deinde adductus est
Presbyter quidam de Venetia, nomine Georgius, qui se Organum posse facere asserebat : quem Imperator Aquasgrani cum Thancolfo Sacellario misit, ut ei omnia ad id instrumentum necessaria præberentur imperavit,
ut est apud Eginhardum in Annal. ann. 826. Auctor Vitæ ejusdem Ludovici :
Qui diceret Organum more Græcorum posse componere.
Idem Eginhardus de Translat. SS. Martyrum Marcellini et Petri cap. 16. de Georgio :
Hic est Georgius Veneticus, qui de patria sua ad Imperatorem venit, et in Aquensi Palatio Organum, quod Græce hydraulica vocatur, mirifica arte composuit.
Quod quidem Organum Aquisgranense illud idemque esse videtur, quod describitur a Walafrido Strabo, qui primum ejus inventum Græcis attribuit, et ab ipso Ludovico confectum innuit :
En queis præcipue jactabat Græcia sese
Organa Rex magnus nos inter maxima ponit.
Vide Ermoldum Nigellum lib. 4. vers. 639. et Ademar. Histor. lib. 2. cap. 8.
Sed scrupulum injicit, quod loco proxime laudato Eginhardus, organum istud Ludovici jussu a Georgio Veneto Aquisgrani confectum, Hydraulicum appellat, quasi aquarum vi, ut sunt hydraulica organa apud Vitruvium lib. 10. cap. 13. sonum ediderit : cum ejusmodi hydraulica quantum ad formam haud multum differrent ab hodiernis organis : quod abunde docet ea pars Porphyriani Panegyrici Constantino M. dicti, quæ organi speciem refert, quod hydraulicum fuisse testatur hic versus :
Sub quibus unda latens properantibus incita ventis, etc.
Sed et hydraulicorum organorum usum obtinuisse in Ecclesiis nostratibus testatur Willelmus Malmesbur. :
Extant etiam apud illam Ecclesiam doctrinæ ipsius monumenta, horologium arte mechanica compositum, Organa hydraulica, ubi mirum in modum aquæ calefactæ violentia ventus emergens implet concavitatem barbiti, et per multiforatiles transitus æneæ istulæ modulatos clamores emittunt.
Quæ vero de organis musicis narrant Constantinus Manasses et Michael Glycas a Theophilo Michaelis F. Imperatore Constantinopol. adinventis, non organa nostratia spectant, sed musicam quandam avium fictitiarum arbori perinde fictitiæ insidentium organicam intelligunt, quod ex Leone Grammatico licet colligere.
Organorum nostratium ac ingentium, præclaram descriptionem habet Volstanus in Prologo ad Vitam S. Swithuni :
Talia et auxistis hic Organa, qualia nusquam
  Cernuntur gemino constabilita solo,
Bisseni supra sociantur in ordine folles,
  Inferiusque jacent quatuor atque decem.
Flatibus alterius spiracula maxima reddunt,
  Quos agitant validi septuaginta viri,
Brachia versantes, multo et sudore madentes :
  Certatimque suos quisque movet socios,
Viribus ut totis impellant flamina sursum,
  Et rugiat plena Kapsa referta sinu.
Sola quadringentas quæ sustinet ordine musas,
  Quas manus organici temperat ingenii.
Sed de Organorum usu in Ecclesiis consulendus Steph. Durandus lib. 1. de Ritibus Ecclesiæ cap. 13. Consule Dissert. D. Le Beuf de Cantu ecclesiastico. Nostris alias Ogre. Vide supra Discantus. Porro an in Ecclesia Græcanica,[] prioribus saltem sæculis ejusmodi organa in usu fuerint, addubitari potest, cum eorum, ni fallor, haud meminerint Scriptores Byzantini, præter forte Codinum de offic. cap. 11. num. 1.
P. Carpentier, 1766.
Organa officii ecclesiastici pars adeo præcipua censebantur, ut Organi nomine significaretur Missa, aliaque, quæ ad cultum divinum spectant, officia. Charta Radulphi abb. S. Apri ann. 1294. ex Tabul. ejusd. monast. :
Si vero contigerit quod dictus capellanus negligentia vel defectu cessaret a celebratione dictæ missæ,... et per abbatem nostrum seu priorem dicti nostri prioratus monitus Organa non resumeret et delictum non emendaret, etc.
Bulla Bonif. PP. VIII. ann. 1299 :
Volumus ut prædicti decanus et capitulum statim post denuntiationem prædictam, a prædicta divinorum suspensione cessent et prorsus abstineant,... et continuent Organa divinorum.
In interdictis porro suspenduntur Ecclesiæ organa, ut est apud Will. Neubrigensem lib. 1. cap. 17. extremo. Acta capitularia Eccles. Lugdun. ann. 1347. fol. 133 :
Deliberaverunt, quod malefactores, qui claustrum violaverunt, hospitia Canonicorum fregerunt, et ipsos injuriaverunt, requirantur ut dictam injuriam emendent : quod nisi fecerint, quod contra ipsos cessus apponatur, Organa suspendantur, etc.
Literæ A, Meld. Episc. ad Capitulum suum ann. 1221. tom. 2. Hist. ejusd. Eccl. pag. 112 :
Vos rogamus ut injuriam et dedecus de hominibus nostris incarceratis... vindicare nobiscum curetis, Organa vestra in majori Ecclesia nostra, quod in aliis Ecclesiis fieri præcepimus, suspendentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hanc loquendi formulam transtulit Pius II. PP. ad scholarum cessationem in Academia Parisiensi, cum scilicet Rector eas haberi vetat ob injuriam Academiæ illatam, donec ei satisfactum fuerit : sic in Bulla ann. 1462. apud Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 707 :
Quamquam non deceat illos, (Rectorem, Magistros et Doctores) nisi pro gravi ac enormi offensa....... a lectionibus suis cessare ; frequenter pro suæ libito voluntatis, nullaque.... sufficienti subsistente causa, nedum Organa sua suspendendo ab eisdem lectionibus cessare præsumunt, etc.
Similia recurrunt infra.
Organum Triplumseu Quadruplum. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis 7. Id. Jan. :
Et quilibet Clericorum qui ad Missam Responsorium vel in Alleluia Organo triplo vel quadruplo decantabunt, 7. den. habebit.
Adde 3. Id. Jul.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Organalis Musica. Adelmannus in Rythmis alphabeticis quemdam Sigonem laudans ait :
Karitate Sigo noster plenus atque gratia,
Multa præbens ore, manu, advenis solatia,
Singlaris Organali regnabat in musica.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Organnea Instrumenta, in Vita S. Bernardini Senensis, tom. 5. Maii pag. 279.
Organizare, Canere in modum organi. Necrologium Ecclesiæ Paris. Non. Jul. :
Et 4. Clericis qui Organizabunt Alleluya, cuilibet 6. den.
Joh. de Janua : Organizare, Organo cantare ; Joer ou chanter en orgres, organiser, in Glossis Lat. Gall. Sangerman.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Organare, Eadem notione. De felici obitu Angeluciæ Virg. tom. 3. Anecd. Marten. col. 1708 :
Post modicam quietem gaudere cœpit et psallere :
Tibi laus et gloria in excelsis Deo, Domine Rex Deus, Rex cælestis, ter repetendo, Jesu [] Christe
septies supra vocem et ultra vocem Organando
. Organa divertere in Ecbasi vers. 842. de passere dicitur,
Organa miscere
, vers. 818. de merula.
P. Carpentier, 1766.
Certa modulatione cantare, nostris Organer. Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2 :
Tex chante bas et rudement,
Que Dex escoute doucement,
Plus que celui qui se cointoie,
Qui haut Organe et haut pointoie.
P. Carpentier, 1766.
Orguener, Organo canere, in Poem. MS. Alex. part. 2 :
Et à les lever fist à la feste refortier,
Tromper et Orguener et après vieler.
P. Carpentier, 1766.
Organisare, ut Organare. Cærem. vet. MS. eccl. Carnot. :
Duo cantent et duo Organisent in suppelliciis versum,
Dicite nationibus. Ibidem :
Versus,
Judicabunt sancti ; vel propter organum, Justi epulentur. Responsorium Organisetur ab uno. Non in concentu vocum igitur posita est hæc canendi ratio. Ubi idem mihi videtur quod Discantare supra in Discantus. Unde Organisare, Organa pulsare interpretor, in Stat. S. Capel. Bitur. ann. 1407. ex Bibl. reg. :
Jubemus quod in omni missa, cujuscumque solemnitatis sit, ut puta trium lectionum, dierum ferialium et novem lectionum, duplicium et annualium, semper officium, responsorium, alleluia, offertorium et post-communio discantabuntur, et similiter Kyrie eleison, Gloria in excelsis, prosa, Sanctus, Agnus, nisi Organisentur.
P. Carpentier, 1766.
Organator, Qui organa musica pulsat, vel conficit. Charta ann. 1276. in Reg. A. Chartoph. reg. ch. 20 :
Item ad fumerium sancti Landerici ad festum sancti Andreæ apostoli a Jacobo Organatore duos denarios et obolum.
Vide Organarius in Organum 1.
Organarius, Qui organa musica pulsat, vel qui conficit, ὑδραύλης, in Glossis. Glossæ aliæ : Ὀργανάριος, Organarius, fistularius. Jul. Firmicus lib. 3. Mathes. cap. 14 :
Musicos, vel Organarios faciet.
Sic lib. 4. cap. 7. et 15. Vide Ammianum lib. 28. initio et Cujac. ad leg. 4. Cod. de Excusat. muner. lib. 10. Messianus in Vita S. Hilarii Arelatensis ;
Tanquam spiritalis et sanctus Organarius corda tangebat singulorum
. In Statutis MSS. pro Joculatoribus et Ministellis, Organeurs appellantur, qui organa pulsant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Organista, Eodem intellectu, Gall. Organiste, in Literis ann. 1537. apud Rymer. tom. 14. pag. 584.
P. Carpentier, 1766.
Organifex, Organorum artifex. Comput. fabr. S. Petri Insul. ann. 1472. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Magistro Adriano Pietre Organifici, commoranti Tornaci,... pro visitatione organorum et advisamento super reparatione organorum, xxiv. sol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Organum Diaboli, Recens tormenti pulverarii genus, pluribus constans æneis tubis intra arcam clausis, et in idem centrum constipatis. Nimirum fatali machinæ prope fistularum spiracula applicito igne, fistulæ omnes pilas ferreas in modum grandinis continuo effundunt et obvia quæque ineluctabili ruina diffringunt atque prosternunt. Ita Carolus de Aquino in Lexico Militari.
Organistrum, Locus in Ecclesia ubi sunt organa. Galbertus in Vita Caroli Comit. Flandriæ cap. 4 :
Se in Organistro, scilicet in domicilio quodam organorum Ecclesiæ... occultaverat. Domus Organorum,
dicitur in Catalogo Episcoporum Frisingensium, in Metropoli Salisburgensi :
Ruit ciborium deauratum, et domus Organorum, etc.
Organa, seu Orgues nostri appellant [] cataractas lapsiles ferreas ad urbium et castrorum portas. Vide Tactica Ducis Clivensis pag. 81.