« »
 
[]« 2 organum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 065b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORGANUM2
2. ORGANUM, Qui alterius nomine agit aut loquitur, sequester, Gall. Organe. Charta homag. ducis Brit. ann. 1366. in Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 109. r° :
Dominus Johannes de Monteforte dux Britanniæ..... domino regi supplicavit, dixit et exposuit per Organum reverendi in Christo patris et dom. Hugonis de Montalais Briozcensis episcopi, etc.
Adde Instr. ann. 1483. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 25. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Organum. Altercatio de primis gradibus in consessu Concilii Basileensis, tom. 2. Hist. Britan. col. 1025 :
Per Organum dicti domini Arelatensis ordinaverunt præfatos Electorum Oratores collocandos prope sedem Majestatis imperialis.
Lobinellus vocem seu organum vocis interpretatur, malim operam, ita ut hujusce dispositionis sequester fuerit Archiepiscopus Arelatensis. Utraque tamen ratione potest intelligi vox Organum, ut apud nos Organe ; quod modo ei, qui aliorum nomine loquitur, modo ei qui sequestri vices agit, tribuitur. Sed hæc fere eodem redeunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Organa Prophetarum, Oracula, vaticinia. Vetus Auctor. apud Mabillon. de Liturgia Gall. pag. 100 :
Dignum namque est, ut ab eadem die (8. Kal. Octobris) usque ad Nativitatem Christi, Prophetarum Organa tympanizando resultet Ecclesia.