« »
 
[]« 3 organum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 065b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORGANUM3
3. ORGANUM, Logica. Jo. Alb. Fabricius Bibl. Græc. lib. 3. pag. 117. asserit in academiis quibusdam, ut in patria sua Lipsiensi, professores Logicæ, professores Organi appellari solitos, sumpta denominatione ab eo quod scripta logica Aristotelis excudi solent sub titulo Organi, quia notum est Dialecticam a Philosopho appellatam esse ὄργανον ὀργανῶν. Baconus cancellarius Angliæ opus quoddam inscripsit, Novum Organum scientiarum.