« »
 
[]« Orocopus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 067c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OROCOPUS
OROCOPUS, vel ut habetur supra Horocopus f. Pulsator Horarum seu campanarum ad horas officii divini, composita voce a Latino hora et Græco ϰόπτειν, Pulsare, vel σϰοπεῖν, Prospicere ; interdum enim scribitur Horoscopus. Index MS. Beneficiorum Eccl. et Diœc. Constantiensis fol. 52 :
Rector tenet quatuordecim virgatas terre elemosine et triginta perticas pro faciendo officium Orocopi.
Vide Campanarius et Receptor Horarum in Horæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Orocopatus, Officium Orocopi, in eodem Indice fol. 49 :
In quodam clauso sunt quinque virgate terre, que spectant ad officium Orocopatus.
Ibid. fol. 50. v° :
Parrochiani debent dicte Ecclesie Orocopatum facere et omnia dicte Ecclesie necessaria ministrare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Orocoporaria, vel potius Orocoparia, Eadem notione, ibidem fol. 59. v°. :
Rector habet tres acras terre pro Orocoporaria Ecclesie pertinentes.