« »
 
[]« Oscilli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OSCILLI
OSCILLI. Vita S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis num. 22 :
Ut incredibilis numerus scabellorum atque Oscillorum post perceptam incolumitatem e redeuntibus ibidem remaneret.
Ubi Godefridus Henschenius Oscillos, fulcra subalaria interpretatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ita etiam Mabillonius sæc. 5. Benedict. pag. 102. nisi quod pro Oscilli legit Oscilla, hancque vocem a ludicra actione ad necessariam movendi corporis librationem translatam animadvertit. Haud scio an eadem notione Glaber Rodulphus apud Duchesnium tom. 4. Histor. Franc. pag. 42. ubi :
Multimode quippe membrorum reformationes ibidem visæ sunt extitisse, ac insignia pendere [] Oscillorum multiformia.
Ut fulcra subalaria, sic imagunculas infirma membra repræsentantes intelligere potuit. Utriusque enim generis signa passim cernere est in sacris locis, ubi divinæ sanationes perpetrantur. Jam vero hujuscemodi imagunculas Oscilla dici potuisse, palam est ex Macrobio lib. 1. Saturn. cap. 7. ubi Oscilla vocat imagunculas ad humanam effigiem factas, quæ Diti et Saturno dicabantur ; et ex Servio ad illud Virgilii lib. 2. Georg. v. 389 :
Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu,
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis.
Ad ferarum in venatione occisarum capita ex arboribus suspensa transtulit Stephanus Africanus in Vita S. Amatoris Episc. num. 24. tom. 1. Maii pag. 57. De Oscillis fuse disputat Scaliger lib. 2. Auson. Lect. cap. 25. Adde Vossium in Etymologico. Grimm. Mythol. German. pag. 49. not.
P. Carpentier, 1766.
Pro capitibus ferarum in venatione occisarum ex arboribus suspensis, rursum occurrit in Vita S. Germ. Autiss. tom. 7. Jul. pag. 200 :
Oscilla vero, quæ tamquam trophæi cujusdam certaminis umbram dependentia ostentabant, longius a civitatis terminis projici præcepit.
Quod sic suspensa a vento agitentur et quasi oscillentur, ita appellari videntur. Vide Oscillum.