« »
 
[]« 2 ostagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 076a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OSTAGIUM2
2. OSTAGIUM, Fidejussor, præs, sponsor, qui pro alio respondet interposito sacramento, obses, obsidium ipsum et fidejussio, Gall. Otage. Hinc Ostagium tenere vel in Ostagium venire, aut in ostagio esse, dicuntur fidejussores qui in certo loco consistunt, donec promissa et conventa fuerint perfecta, ut et debitores, donec satisfecerint creditoribus. Charta Henrici I. Ducis Lotharing. pro Fratribus Templi ann. 1209. apud Miræum tom. 2. pag. 1209 :
Ego vero pro remedio animæ meæ et antecessorum meorum, eisdem Fratribus hæc omnia contuli tanquam francum allodium perpetuo jure possidenda, ut fidejussor et Ostagium de his omnibus fideliter conservandis constitutus.
Statuta Arelat. MSS. art. 120 :
Nec teneatur esse in Ostagio a vigilia S. Thomæ Apostoli, usque in crastinum Apparitionis Domini.
Statuta Montis Regalis pag. 110 :
Si aliquis de dicta civitate... se obligaverit ad tenendum Ostagium, vel quod possit incarcerari ad voluntatem et requisitionem creditoris, dicta obligatio non valeat, nec teneat quantum ad tenendum Ostagium vel posse incarcerari.
Charta Johannis apostolicæ Sedis Legati ann. 1186. tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 124 :
Si forte Stephanus prædictus in aliquo deviaret, ipse Uldericus (juravit) ad commonitionem Abbatis vel Fratrum Insulanorum ad Insulanum monasterium in Ostagium venire cum aliis Militibus.
Charta ann. 1247. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 191 :
Nos vero dictus Humbertus dominus Bellijoci de dicto matrimonio consummando et perficiendo, et de dictis cc. libris Vienn. dotalibus affidendis et perficiendis... damus dicto Raynaudo fidejussores et obsides... Milites, qui ad defectum nostrum promiserunt per sacramentum super sancta Dei Evangelia præstitum, et quilibet in solidum, tamdiu tenere Ostagia apud Clepiacum in Foresio, infra octo dies postquam fuerint requisiti, donec de prædicto defectu præfato Raynaudo et supradictæ Elizabeth plene fuerit satisfactum.
Adde Chartam ann. 1268. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 287. Aliam ann. 1273. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 11. col. 2. Statuta Cisterc. ann. 1275. tom. 4. Anecd. Marten. col. 1447. Annales Genuenses lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 262. etc. Vide Obses 1. et Hostagium 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ostagius, Obses, fidejussor, sponsor.
Obsides et Ostagii
, in Literis Matthæi Ducis Lotharingiæ tom. 1. Ampliss. Collect. Marten. col. 1032.
Ostagii pacis
, in Charta ann. 1208. tom. 2. Hist. Lotharingiæ col. XXLXXVI.
Nos autem et Ostagii[] prænominati juravimus hæc omnia fideliter observanda
, in Charta ann. 1200. apud Duchesnium Hist. Norman. pag. 1058. Vide Hostagius.