« »
 
[]« 4 ostensio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 077a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OSTENSIO4
4. Ostensio, Lustratio solemnis exercitus. Vetus Inscriptio apud Salmasium ad Lampridii Alexandrum cap. 33 :
Temporibus Tiberii Claudii facta hominum armigerorum Ostensione.
Militum recensio. Ostensio armorum dicitur, in Reg. S. Justi ex arest. Scac. S. Mich. ann. 1282. fol. 41. v°. col. 2 :
De nobilibus et aliis justitiam temporalem habentibus in Normannia, petentibus et dicentibus, quod citatio et Ostensio armorum ad ipsos in terra sua spectabat, gentibus domini regis in contrarium asserentibus et dicentibus dictas citationem et Ostensionem domino regi pertinere. Habito consilio super hoc, concordatum fuit, quod dictæ citatio et Ostensio ad dominum regem tantummodo, et non ad alios plenarie pertinebant.
Vide supra Monstrantia. Hinc dictos volunt
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ostensionales Milites, apud eumdem Lampridium cap. laudato :
Milites quos Ostensionales vocant, non pretiosis, sed speciosis clarisque vestibus ornabat, nec multum insignibus, aut ad apparatum regium auri et serici deputabat, dicens, Imperium in virtute esse, non in decore.
Ubi milites pompaticos intelligunt et ad ostentationem productos in solemnitatibus. Vide Casaubonum in hunc Lampridii locum, Carolum de Aquino in suo Lexico Militari, et Monstrum 1.