« P litera » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 083a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/P
P. Litera numeralis, quæ 400. denotat. Ita Notæ antiquæ numerorum : P. CCCC.
quadringenta, et versus apud Ugutionem :
G. autem 400. designat. At Baronius pro G. habet S. ita ut P. septenarium numerum tantum confecerit. Quæ Baronii lectio videtur confirmari ex Epitaphio Joannis Nepesini Episcopi, quod Romæ visitur in Ecclesia Monasterii S. Sabæ, quod sic clauditur :P. similem cum G. numerum monstratur habere.
Si colligantur, inquit Baronius, numeri quinque harum literarum, partim Latinarum, partim Græcarum, fiunt anni 770. nempe Θ. 9. P. 7. Q. 500. E. 250. Δ. 4.Extensum per Θ. P. Q. E. Δ. connexa,Christi annum monstrant, quo transiit iste Sacerdos,Obiit in pace 11. Kal. Nov.E. Ψ. O. I.
◊ Eidem literæ P. si recta linea superaddatur, quadringenta millia
significat.
◊ P.
in superscriptione cantilenæ, pressionem, vel præcisionem prædicat. Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ significent literæ in superscript. cantilenæ. Vide A.
◊ P. pro B. ut apsens, pro absens ; apsolutum pro
absolutum, passim legi in veteribus inscriptionibus observat Scaliger in Indice
19. ad Gruteri Inscriptiones. in Charta Childeberti
III. ann. 694. apud Felibian. Hist. S. Dionys. pag. xv.
optulit pro obtulit. Vide Absus.