« »
 
[]« 2 pagella » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 091a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAGELLA2
2. PAGELLA, Mensura, eadem quæ Pertica. Libert. novæ bast. de Trya ann. 1325. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 54 :
Item quod si contingerit plateas... dictæ villæ pro tempore reperticari, et plus ultra primam particam seu Pagellam ibi inventum fuerit, etc. Pagelo
apud Doujat Mensura struis ligni, vulgo Moule de bois. Vide in Pagina 1. et Pajella. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Pagellare, Ad Pagellam mensurare. Inquisit. ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 32 :
Certis lathomis et fusteriis... turrim et domum prædictam ostendimus, et per eosdem videri et inspici ac Pagellari per brachiatas fecimus.
P. Carpentier, 1766.
Pagellator, Qui Pagella metitur, agrimensor. Charta ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 325 :
In quo ramerio sunt 312. sextariatæ... per relationem litterarum magistri Johannis de Salh, Pagellatoris dicti ramerii.
Vide Pertica 1.