« Palancatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 097a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALANCATUM
PALANCATUM, Palanchatum, vox Italica, Contextus et series palorum, Gall.
Palissade. Memoriale Potestatum Regiens. ad annum 1238. apud Murator. tom. 8.
col. 1110 :
Et ipsi Brixienses suspenderunt captos Imperatoris pro brachiis extra Palancatum civitatis.Ibid. ad ann. 1266. col. 1166 :
Tanta fuit in dicto castro sitis et fames....... quod dictum castrum, dum ipsius Palancatum die tertio Julii per violentiam perdidissent, jam ad extrema deducti, habito personarum affidamento, reliquerunt. Pallancatum,ibidem col. 1114. Annal. Mutin. ad ann. 1226. apud eumdem Murator. tom. 11. col. 69 :
Die quarto Julii in Sabbato captum fuit per vim et combustum Palancatum dicti castri.Occurrit rursum col. 77. et 82. Palangatum, in Chron. Modoet. Bonincontri Morigiæ ibid. tom. 12. col. 1137. Thomas Reinesius in Defensione var. lect. pag. 131 :
Vocabulum parcus, pro silva, muro, palicio Palanchato, ut loquitur Petrus Crescentinus, verubus cincta servandis veris ; pro curte et clausura animalium usurpant Latino-barbari, Itali, Galli, etc.Vide Palitium et Palongata. Confer Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 454.