« »
 
[]« Palitium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 111a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALITIUM
PALITIUM, Palliciatum, Pallatium, Contextus ac series palorum. Willel. Brito lib. 7. Philipp. :
Paliciumque triplex, quod erat Gaillardica subtus
Mœnia, quadratis palis, et robore duro
Usque sub extremas protensum fluminis oras.
Anonymus de Gestis Friderici II. Imper. :
Quia si Princeps illos in illa clausura invaderet, Palitia illa quibus Papalis exercitus se totum clauserat, etc.
Infra :
Quo lignaminibus ipsarum domorum, quæ inde disrumpere potuerunt, facerent stichatos, sive Palliciata circumcirca civitatem.
Expressit nostrum Palissade. Consuetud. antiquæ Norman. n. 3. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 118 :
Et ibi nulli licuit facere Palicium, nisi in una regula : et id sine propugnaculis et alatoriis.
Charta ann. 1201. in Tabular. S. Vincentii Cenoman. :
Super via quæ ducebat inter furnum et Palitium monachorum.
Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. cxlii :
Pro Palicio reficiendo x. s.
Vide Palium 1.
Pallacium, Eadem notione. Bracton. lib. 4. tit. 1. cap. 37. § 1 :
Si faciat quis fossatum et hayam, murum, vel Pallacium, per quod oportet me ire per circuitum, ubi prius ingressus sum per compendium.
Apud eumdem d. tract. cap. 44 :
Fossato, muro, haya, vel Palatio. Palicium,
cap. 45. § 2. Palit et closture, in Consuetud. [] Vitriacensi art. 55. Pallis, in Consuet. Altisiod. art. 53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallitium, in Charta Matthæi Abbat. Fusniac. ann. 1225 :
Nec de terra dictum salvarium existente (potest) includere, nisi quantum ad præsens Pallitio est inclusum.