« »
 
[]« Palantia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 097b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALANTIA
PALANTIA, Pallantia, Palatinatus, Jurisdictio Comitis Palatini, seu jus lites decidendi supremo jure, cujusmodi habuit Magdeburgum ex Imperatorum indulto, uti videre est in Charta Ottonis II. apud Goldastum tom. 1. Constit. Imp. pag. 226. et in Wichbild Magdeb. art. 12. et seqq. et quinque aliæ Saxoniæ civitates, quæ ideo Palantiæ dictæ, ut est in Speculo Saxon. art. 62. § 1. Vide Freherum in Orig. Palatin. part. 1. cap. 2. Gorop. Bekanum lib. 2. Francicorum pag. 44. etc. Chronicon Magistri Jordanis pag. 106. et infra in voce Palas.
P. Carpentier, 1766.
Ficta et fabulosa sunt illa atque a Leubero in Comment. super stapula Saxonum, aliisque eruditis viris explosa, quæ ex Charta Ottonis II. suppositia a Goldasto et in Wichbild Magdeb. traduntur, uti monet Godefridus abbas Gottwic. lib. 3. Chron. ejusd. monast. pag. 490.