« Palantia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 097b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALANTIA
PALANTIA, Pallantia, Palatinatus, Jurisdictio Comitis Palatini, seu jus lites
decidendi supremo jure, cujusmodi habuit Magdeburgum ex Imperatorum indulto, uti videre
est in Charta Ottonis II. apud Goldastum tom. 1. Constit. Imp. pag. 226. et in Wichbild
Magdeb. art. 12. et seqq. et quinque aliæ Saxoniæ civitates, quæ ideo Palantiæ
dictæ, ut est in Speculo Saxon. art. 62. § 1. Vide Freherum in Orig. Palatin. part. 1.
cap. 2. Gorop. Bekanum lib. 2. Francicorum pag. 44. etc. Chronicon Magistri Jordanis pag.
106. et infra in voce Palas.
P. , 1766.
◊ Ficta et fabulosa sunt
illa atque a Leubero in Comment. super stapula Saxonum, aliisque eruditis viris explosa,
quæ ex Charta Ottonis II. suppositia a Goldasto et in Wichbild Magdeb. traduntur, uti
monet Godefridus abbas Gottwic. lib. 3. Chron. ejusd. monast. pag. 490.