« Palatini » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 107a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALATINI
PALATINI, Qui in Palatio militant. Scholiastes Juliani Antecessoris cap. 82 :
Omnes qui in palatio militant, possunt appellari Palatini.Quomodo hominem Palatinum vocat Eckehardus junior de Casibus S. Galli cap. 1.
P. , 1766.
◊ Palazin, in epist.
Guill. part. Hierosol. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1013.Palatini. Proceres, Optimates Palatii. Vita sancti
Johannis Episc. Valent. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1696 :
Sicut autem Palatinis ex consuetudine quæ eis a natura secunda est, rectissimum videtur principi suo blandiri.Palatinorum potestates, in Vita S. Rodingi sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 535. Primores palatii, in Vita S. Genulfi cap. 7. Palatini Principes, apud Poetam Saxonic. ann. 782. Palatinus Senatus, apud Claudianum de quarto Consulatu Honorii :
Charta Roberti Regis Franc. ann. 996. in Historia Mommorenciaca :..... et in mediis effulget curia castrisIpsa Palatino circumvallata Senatu.
Ex sententia Palatinorum nostrorum adjudicavimus ei, etc.Alia ejusdem Regis ann. 1029 :
Noverit itaque sanctæ Dei Ecclesiæ, fidelium solertia, et Palatinorum simul industria, qualiter, etc.Infra Proceres Palatii appellantur. Chartæ Ludovici VI. et Ludovici VII. apud Doubletum pag. 849. 854.
Communicato cum Palatinis nostris consilio, etc. ubi et Optimates dicuntur. Ita usurpant Monachus Sangallensis lib. 1. cap. 4. 5. 27. 33. Flodoardus lib. 3. cap. 23. pag. 493. cap. 24. pag. 506. edit. Colvenerii, et alii.
◊ Ex hac nomenclatura scriptoribus nostratibus infimæ ætatis
Paladini dicuntur regni proceres. Liber de Castro Ambasiæ pag. 567 :
Quæ mulier de Paladinorum stirpe descendit ex linea regii sanguinis :ubi perperam Palladiorum præfert codex editus. Ita porro seu veros, seu fictitios Caroli Magni comites expeditionum, et præcipuos copiarum duces vocabant, Orlandum, Renaldum, Oliverium, Ogerium, quos Παλατίνους etiam appellatos fuisse observat Laonicus lib. 2. pag. 57. edit. Genev.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palatinus Consul vocatus Willelmus in Charta laudata inter Acta SS. Bened. sæc. 5. pag. 82. qui ab
aliis Comes et Dux Aquinatorum, id est, Arvernorum appellatur ; Palatinus
Consul idem ergo sonat quod Palatinus Comes. Vide Consul.Palatini, nude, pro Comitibus Palatinis, in Speculo Saxonico lib. 3. art. 52. § 5.
Palatinus Rheni, in Wichbild Magdeburg. art. 9. § 1.
Palatini, dicti sub Impp. Romanis, qui rei privatæ et largitionales titulos exigebant, de
quibus est titulus in utroque Codice de Palatinis sacrarum largitionum. (Cod.
Theod. 6, 30. Just. 12, 24.) Scholiastes Juliani Antecessoris cap. 82 :
Palatini dicuntur, qui pertinent ad Comitem rerum privatarum, vel ad Comitem sacrarum largitionum.Horum Palatinorum meminit Gregorius Magnus lib. 8. Epist. 10.
Gloriosi filii nostri Cethegus atque Flora jugales pro certis causis suis Maximum, virum clarissimum, Palatinum Privatarum ad Siciliam transmittentes, etc.Idem in Epist. 27 :
Questus nobis est, quod Joannes vir clarissimus Palatinus multis eos frustra affligat incommodis, etc.Quo loco describitur Palatinæ exactionis enormitas, de qua Novella Theodosii 43. de Palatinis. Agit de eodem Joanne Palatino Epist. 52. idem Gregorius. Meminit præterea alterius Palatini importuni lib. 9. Epist. 24. ut Maximi Palatini, Sidonius lib. 4. Epist. 24. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1083.
Palatinus, apud Hungaros dignitas præcipua, de qua sic Decreta Andreæ Regis Hungariæ ann.
1222. cap. 10 :
Palatinus omnes homines reg ni nostri in differenter discutiat ad causam nobilium. Quæ autem ad proditionem capitis vel ad destructionem possessionum pertinent, sine conscientia Regis terminare non possit.Palatini porro prærogativæ insignes sunt eæ : siregium semen defecerit, in alterius electione primam vocem habet. Si Rex filium hæredem in tenera ætate reliquerit, ejus tutor est, ut et regni Gubernator, et Dietas indicit. Exercituum Dux et supremus Capitaneus est, juxta tamen voluntatem et arbitrium Regis. Controversias regnicolarum dijudicat : in controversiis inter Regem et subditos arbiter est : Regis, si negligens sit, aut minime idoneus defectum supplet : si Rex in exercitum pergat, ejus Vicarius ac Locumtenens est, etc. Hinc in Vocab. utriusque juris :
Palatini aliter dicuntur Vicarii, quia quodam modo gerunt vicem principis.