« »
 
CONSUL 1, CONSUL 2, CONSUL 3, CONSUL 4, CONSUL 5.
[]« 1 consul » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 526a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUL1
1. CONSUL, et Consulatus, quid sit in hoc Fredegarii Chronici loco, cap. 110. video inter eruditos controverti :
Eo etenim tempore bis a Roma sede S. Petri Apostoli, beatus Papa Gregorius claves venerandi sepulcri, cum vinculis S. Petri, et muneribus magnis et infinitis, legatione, (quod antea nullis auditum aut [] visum his temporibus fuit) memorato Principi (Carolo Martello) destinavit, eo pacto patrato, ut a parte Imperatoris recederet, et Romanum Consulatum præfato Principi sanciret.
Variant hic Editiones quotquot exstant. Nicolaus Alemannus in Dissert. de Lateranensib. Parietinis cap. 14. Consulatum, Patriciam dignitatem, et civilem urbis administrationem intelligi contendit. Id negat vir doctissimus Carolus Cointius in Annalibus Ecclesiast. Francor. ann. 796. num. 12. Nam præterquam quod pro Consulatum apud Fredegarium, Consultum legi debere existimat, secundum Editionem Brolianam, quoquo modo se res habeat, Consulatus voce Imperatoriam dignitatem intelligi inde opinatur, quod in Caroli M. Edicto de Legibus Longobard. emendandis apud Sigonium lib. 4. de Regno Italiæ ann. 801. quod etiam descripsere Vitus Amerbachius et Steph. Baluzius, hæc verba reperiantur :
Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 801. Indict. 9. anno regni nostri in Francia 33. in Italia 28. Consulatus autem nostri primo.
Unde conficit per Consulatum, Imperium necessario designari, cum Augusti eo anno titulum consecutus fuerit Carolus : adeo ut de Patricii titulo accipi non possit, quem longe antea obtinuerat, et a quo abstinuerat factus Imperator, ut Eginhardus, et alii scribunt. Tametsi valida videatur prima fronte viri admodum eruditi conjectura, nolim tamen negare Consulatum hocce loco Fredegarii pro Patriciatu accipi posse, qui et Martello oblatus fuit, et ab eo acceptus. Nam alias Patricii et Consulis diversæ fuere ea tempestate in Italia dignitates, quod ex diurno Romano cap. 1. tit. 3. etc. colligere est : ubi Consul is intelligitur, qui Romæ vel certe Ravennæ, tum præerat, quemadmodum ὑπάτοι in cæteris Italiæ urbibus, quod exerte indicat idem Diurnus cap. 2. tit. 4. 5. 6. et cap. 3. tit. 7. Extr.
Quod vero ad Caroli Magni Diploma spectat, vox Consul, non tam revera Imperatoriam dignitatem designat, quam receptam apud sequioris ætatis Græcos Augustos formulam, abrogata scilicet a Justiniano ea dignitate, quam sibi solis deinceps reservarunt Imperatores, tanquam Consules perpetui, quem sibi titulum arrogasse Vitellium legimus : quod et ipse Justinianus exerte ait in Novella 5. Tum enim ii Diplomatibus annos Imperii cum annis consulatus adscribebant, ita ut fere semper idem fuerit et Imperator et Consul, cum Consulatum una cum Imperio inirent. Sed longe antea Consulis titulum adscribunt Carolo Magno Versus inscripti libro Evangeliorum anno 780. tom. 1. Histor. Francor. pag. 187 :
Tempore vernali transcensis Alpibus ipse
Urbem Romuleam voluit quo visere Consul.
Quandoque tamen non Consulatus annus in iis descriptus legitur, sed alia formula, quomodo sub Justiniano obtinuit, scilicet, Post Consulatum anno, etc. quam quidem fere semper servatam constat a subsequentibus Augustis, qui ipso primo Imperii anno in Diplomatibus, Post Consulatum anno primo, subdebant, verbi gratia, in Actis liberatæ a dæmonio virginis, apud Baron. ann. 713. n. 6 :
Imperante domino nostro piissimo perpetuo Augusto Anastasio (Artemio) magno Imperatore anno primo, et post Consulatum ejusdem Serenitatis anno primo.
Ita tamen Consulatus annum [] cum Imperii anno conjungebant, si sub anni initium utramque consecuti essent dignitatem : si enim secus, Consulatus annum a Kal. Januarii subsequentis auspicabantur. Verbi gratia, Epistola Theodori PP. ad Babolenum Bobiensem Abbatem, apud Ughellum et Margarinum, data dicitur quarto Nonas Maii, Imperii domini piissimi Augusti Constantini anno secundo, Consulatus primo, Indictione prima. Unde colligitur, Constantinum, qui et Heraclius dictus est, Heraclii majoris ex filio nepotem, Consulatum iniisse Kal. Januarii, Indict. 15. anno Imperii 2. quod inierat mense Junio Indict. 14. Id pluribus disceptamus in ea Dissertatione quam de Imperatorum Constantinopolitanorum, seu inferioris ævi vel Imperii, uti vocant, numismatibus instituimus.
Quo igitur Carolus Mag. recens Augustus dictus, eadem qua Constantinopolitani Imperatores dignitate sese donatum ostenderet, vel in se translatam totius Imperii auctoritatem ac dignitatem, iisdem quibus ii titulis uti voluit, adscripto scilicet Consulatus perinde titulo, quem Imperatorio ii semper adjunxere. Quinimo in Diplomate a Sigonio laudato, omissus forte, notarii vel exscriptoris vitio, Imperii annus primus, qui Consolatus annum præcedere debuit, prout fieri consueverat in Byzantinorum Augustorum Tabulis, quod etiam in Caroli successorum Chartis factitatum observamus. Exstat siquidem Hadriani II. PP. Epistola ad Actardum Namnetensem Episcopum, quæ est undecima inter ejusd. Pontificis Epistolas, quæ sic clauditur :
Quinto Kalendas Martias.... imperante domino nostro piissimo perpetuo Augusto Ludovico magno Imperatore anno 19. et post Consulatum ejus anno 18. Indict. 1.
Ubi observandum annum Imperii, anno uno Consulatus annum præcedere. Quippe Ludovicus II. a patre in Italiam missus, a Leone IV. PP. in Imperatorem unctus fuit ann. 850. ut est in Annalibus Francor. Bertinianis. Consulatum autem iniit, aut sane auspicatus est Kl. Januarii, ann. 851. quibus hæc dignitas iniri solebat, uti mox docuimus. Prostat Diploma aliud Joannis VIII. PP. pro Monasterio Herensi diœcesis Pictavensis, in Spicilegio Acheriano tom. 12. pag. 554. datum
Imperante domino piissimo Augusto Karolo a Deo coronato magno Imperatore, post Consulatum ejus anno primo.
Præterea aliud pro Monast. S. Medardi Suessionensi pag. 151. datum
mense Januario Indict. 9. quarto Non. Januar. Pontificatus nostri anno 4. anno 1. regnante domino piissimo Carolo Imperat. a Deo coronato, et post Consulatum ejus anno 1.
Pro quibus quidem verbis, post Consulatum, alia ejusdem Pontificis Charta pro Monasterio Trenorchiensi, apud Chiffletium, ista habet, et post Coronationem ejus anno 1. Sed perperam, ni fallor, cum Imperator appellari cœperit demum, cum coronatus fuit. Porro dictus est Imperator Carolus Calvus die Christi natalitio anno 875. Indict. 9. Aliud Diploma Joannis PP. VIII. in Tabulario Flaviniacensi, sic clauditur :
Scriptum per manum Gregorii Notarii Regionarii et Scriniarii S. R. E. in mense Maio Indict. 10. Bene valete. 4. Kal. Junias, per manum Anastasii Bibliothecarii sanctæ Sedis Apostolicæ, imperante domno piissimo perpetuo Augusto Karolo a Deo coronato magno Imperatore anno 2. et post Consulatum ejus anno 2. Indict. 10.
Eandem denique formulam in Diplomate [] Formosi PP. pro Monasterio S. Theuderii diœcesis Viennensis descriptam legimus :
Data 7. Kal. Decemb. per manum Sergii Primicerii Defensoris sanctæ Sedis Apostolicæ, imperante domino piissimo perpetuo Augusto Widone a Deo coronato magno Imperatore anno primo, et post Consulatum ejus anno primo.
[]« 2 consul » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 527a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUL2
2. CONSUL, Comes, Bracton. lib. 1. de Rer. divis. cap. 8. § 2 :
Comites a Comitatu, sive a societate nomen sumpserunt, qui etiam dici possunt Consules, a consulendo : Reges enim tales sibi associant ad consulendum et regendum populum Dei, etc.
Leges Edwardi Confess. cap. 2 :
Quod modo vocatur Comitatus, olim apud Britones temporibus Romanorum in regno isto Britanniæ vocabatur Consulatus ; et qui modo vocantur Vicecomites, tunc temporis Viceconsules vocabantur.
Vita S. Guillelmi Ducis Tolosani scripta a coætaneo cap. 3 :
Ambo quidem de summis Franciæ Principibus, Consules ex Consulibus, etc.
Cap. 4 :
Igitur Willelmus..... suscipit nomen Consulis et Consulatum, in rebus bellicis primæ cohortis sortitur principatum.
Et cap. 5 :
Adjudicatur etiam conclamante exercitu, ut totius Aquitaniæ, quoniam dignus est, investiatur Ducatu, et de Consule sublimetur in Ducem.
Ordericus Vitalis libro 6. ex eadem Vita sancti Guillelmi :
Guillelmus ex patre Theodorico Consule et matre Abdana natus est... nomen Consulis et Consulatum, et in rebus bellicis primæ cohortis sortitur principatum.
Abbo Mon. l. 1. de Bellis Paris. de Odone postmodum Rege vers. 45 :
Hic Consul venerahatur, Rex atque futurus.
Et lib. 2 :
Belligeri fuerant Uldonis Consulis ambo.
lib. 1. vers. 653. Adde 453. Petrus Abaelardus pag. 143 :
Vicem Imperatoris, cui per omnia obeditur, obtinet Diaconissa ; sex vero aliæ sub ea, quas dicimus Officiales, Ducum sive Consulum loca possident.
Chronicon S. Petri Vivi ad ann. 1108. apud Acherium Spicil. tom. 2. pag. 752 :
Hludovicus... multa passus a Proceribus Franciæ in eodem anno, præcipueque a Widone, Rubeo cognominato, qui ei fraude et dolo suo filiam suam nuptum dare volebat ; quod quia dignitati regiæ indecens erat, et Consulibus regni displicebat, auctoritate apostolica Paschalis PP. dimiserat.
Et pag. 753 :
Similiter et Consul Pictavorum, et Dux Burgundiorum, et multi alii Consules, qui sunt sub Rege Francorum.
Ita usurpant passim Scriptores, Paschasius Radbertus in Epitaphio Walæ Abbat. Corbeiensis lib. 2. cap. 6. Capitula de Weregildis post Concilium Grateleanum ann. 928. Hildebertus Episc. Cenoman. Epist. 18. 25. 26. et in Vita S. Hugonis Abbatis Cluniacensis, Rob. Monachus lib. 3. Hist. Hierosol. Sigebertus ann. 439. Vita S. Leodegarii cap. 5. Matth. Paris pag. 13. Gaufridus Gross. in Vita S. Bernardi Abbat. Tiron. cap. 22. Scriptor Gestorum Comitum Andegav. qui librum suum Gesta Consulum Andegav. inscripsit. Ordericus passim, etc. Vide Marcam lib. 3. Hist. Benearn. cap. 3. num. 2. 3. et Historiam translationis S. Audoeni, apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1676. ubi Richardus I. Dux Normannorum, eorumd. Consul appellatur ; sed in Comes 2. observatum hunc Ducem interdum etiam Comitem dictum fuisse. Annal. S. Columbæ Senon. ap. [] Pertz. Scriptor. tom. 1. pag. 106. ad ann. 1066 :
Consul Willelmus multa virtute notatus .....
Ipse coronatus rex est de Consule factus.
P. Carpentier, 1766.
Pluribus licet hanc vocis Consul acceptionem probet Cangius ; hæc tamen, quia ad historiam nostram maxime pertinent, nec cuique obvia sunt, addenda judicavi. Charta Ingelran. episc. Ambian. ann. 1118 :
Quam (familiam) ante nostra tempora domini Castelli injuste sibi usurpaverant, quamque scilicet clerici loci, triennio antequam Consul Flandrensis Encram haberet, recuperaverant. Cum vero Balduinus Consul Flandrensis Encram possideret, etc.
Alia ejusd. episc. ann. 1124. in Chartul. prior. Lehun. ch. 11 :
Actum est hoc... Ludovico Philippi in Gallia regnante, Karolo Ambianensi Consule feliciter.
Charta Beatr. comit. Bigor. pro monast. de Scala Dei ann. 1160. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 51 :
Facta est hujusmodi donatio, .... Petro Consule Bigorritano.
Occurrit etiam in Vita Ms. S. Mart. Lemov. ubi voces Consul et Comes promiscue adhibentur. Vide infra Consulatus 1.
P. Carpentier, 1766.
Eodem titulo insigniebatur apud Neapolitanos is, cui supremum civitatis regimen committebatur, quem simul et Ducem nominabant. Extat Diploma ann. 944. apud Murator. tom. 1. Script. Ital. part. 2. col. 431. datum a Johanne Consule et duce Neapolis. Charta ann. 1011. apud eumd. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 195 :
Nos Sergius in Dei nomine eminentissime Consul et Dux, etc.
Iisdem quoque appellationibus donatur Johannes Dolensis tom. 2. Hist. novæ Brit. pag. lvij :
Splendidus ex atavis, atavorum splendor et ipse,
  Gente Britannus homo conditur hoc tumulo.
Hic armis, patria, natis cum matre relictis,
  Dux modo, continuo de Duce fit monachus.
Metropolitanæ sedi, quia vixit honeste,
  Cui Dolus est nomen, præsul hic eligitur ;
Ut quibus extiterat Consul, de Consule præsul,
  Præsul quam Consul consuleret melius.
[]« 3 consul » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 527b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUL3
3. CONSUL. Consules in civitatibus, qui in aliis vulgo Scabini vocantur, quorum dignitas antiqua. Ausonius in Urbibus :
Diligo Burdigalam, Romam colo, civis in illa,
Consul in ambabus, cunæ hic, ibi sella curulis, etc.
Recte Valesius in Valesianis pag. 130. et seq. adnotat, hunc locum a Cangio nostro non satis intellectum fuisse. Ausonius quippe non ideo se dicit Burdigalæ Consulem, quod hujus urbis Magistratus, qui Consul dictus fuerit, dignitatem obtinuisset, sed quod, qui Romæ renunciabatur Consul, in omnibus totius imperii urbibus Consul haberetur. Ab Ausonii temporibus ad institutionem Scabinorum, qui in Galliis appellati fuerint Consules, effluxerunt anni plus septingenti. Vide Savinii Histor. jur. Roman. med. temp. lib. 1. cap. 2. § 21.
Consul Barcinone, in veteri Inscriptione apud Gruterum 429. 9. Consules municipales, apud eumdem 90. 8. 351. 5. 438. 7. Libertates ann. 1209. concessæ per Raibaldum de Calma hominibus terræ suæ tom. 1. Hist. Dalph. pag. 19. col. 2 :
Et volo quod singulis annis in Calma quatuor Consules eligantur ad festum omnium Sanctorum, quorum consilio tota terra mea videatur de cetero subjacere ; si tamen aliquis fecerit injuriam, vel commiserit unde puniri debeat, consilio Consulum puniatur.
Haud satis scio an ead. notione in Charta Philippi [] Franc. Regis ann. 1218. apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 338 :
Conspirationes aut conjurationes vel Consules non possunt facere cives Anicienses contra nos nec contra Episcopum nec Ecclesiam Aniciensem, quandiu Episcopus et Ecclesia Aniciensis erga nos se habuerint ut debebunt.
Statuta MSS. Monspeliensia art. 125. de forma juramenti Consulum :
Statutum est ut xii. probi et legales viri Montisp. jam electi ad Communitatem Montispessulani jurare debeant, quod bona fide consulant eum quem Dominus loco suo statuerit in hac terra, et ille requirere teneatur consilium dictorum xii. et eorum stare consiliis, etc.
Et art. 139. :
Qualiter eligitur Bajulus Curiæ : Similiter consulant Domino et Bajulo Curiæ, et ei quem Dominus loco suo statuit in hac terra.
Vide Casaubonum ad Apuleii Apolog. pag. 178.
P. Carpentier, 1766.
Conssous, in Libert. villæ de Peyrusse ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 703 :
Nous Jaques de Pereuse et Pierre Bourgois Conssous de la ville et appartenances de Pereuse, etc.
[]« 4 consul » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 527c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUL4
4. CONSUL. Consules etiam dicuntur, qui in emporiis, seu portubus maris mercatorum jura ac merces tuentur. Charta Jacobi Regis Aragon ann. 1268. pro Barcinonensib. :
Concedimus et donamus integram licentiam et potestatem vobis... ponere et eligere Consulem, vel Consules, quem et quos volueritis, in partibus ultramarinis, et in terra de Romania, etc.
Exstat in Statutis Massil. lib. 1. caput integrum num. 18 :
De Consulibus extra Massiliam constituendis... in viagiis Suriæ, aut Alexandriæ vel Cœpte, vel Bogiæ, vel alicubi alibi... eligendis de melioribus facundia, et discretione, et probitate, et honestate, ad honorem et utilitatem communis Massiliæ... et constituendis a Rectore Massiliæ, qui pro tempore fuerit, cum consilio et assensu Syndicorum, et Clavariorum communis Massiliæ, et Septimanariorum capitum ministeriorum, vel majoris partis eorum
, quibus dentur Consiliarii numero ibi non determinato. Deinde plura statuuntur ad eos Consules spectantia, quæ longius esset hic referre.
Habebant porro ii jurisdictionem in mercatores suæ nationis, exceptis tamen majoribus criminibus. Charta Guidonis Regis Hierosol. ann. 1190. apud Guesnaium in Annalib. Massil. :
Damus etiam vobis Curiam in Accon, et ut Vicecomites et Consules de hominibus vestræ gentis habeatis, ita quod si aliquis extraneus contra quemlibet de vestris querelam moverit, ante Vicecomites vestros debeat devenire, et ibidem judicium recipere, excepto furto, homicidio, tradimento, et falsamento monetæ, violatione mulierum, quod Rapt vulgariter dicitur, quæ omnia Curiæ nostræ reservamus. Vicecomes autem quem vobis ibidem ordinare placuerit, sacramentum fidelitatis nobis faciet, et jurabit quod secundum terræ Consuetudinem, Curiæ vestræ causas judicabit et discernet.
Habetur etiam in Statutis MSS. urbis Monspeliensis Sacramentum, quod ejusmodi mercatorum Consules, cum magistratum suum ineunt, faciunt lingua vernacula sic conceptum :
Jen hom elegat en Cossol dels mercadiers navegans de Montpeslier promet à vos xii. Cossols, que bon lial cossel donarai à tos é à cascuns dels dits mercadiers é des autres que son ni seran desotzmon regimen, et lur proficq enquerrai, el dan esquivarai, é la honor del Commun de Monpeslier, é de la Universitat desdit mercadiers farai et procurerai, é dels constrats, et [] del clams que seran entrels mercadiers, etc. é totas aquestas causas entendrai per tot lo temps de mon oficizi, gitadas tota amistatz, é tota enemistat, etc.
Quotannis ii eligebantur. Dicuntur etiam Regens dels mercadiers que van per mar, in Charta ann. 1328. De iis Consulibus, et eorum officio, pluribus egit Andreas Bosch in libro dels Titols de honor de Cathalunya lib. 4. cap. 24. Maxime vero liber Italicus, cui titulus, il Consolato del mare, editus Venetiis ann. 1576. Codinus lib de Offic. cap. 7. n. 9. Pachymeres lib. 2. cap. 32. et Gregoras lib. 4. observant Pisanorum Magistratum qui Constantinopoli degebat, Consulem appellatum, qui apud Venetos Bajulus dicebatur.
P. Carpentier, 1766.
Consules mercatorum Lucensium, et Consules majores et Consules mercatorum de Mutina, in Charta ann. 1182. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 887. Consules paraticorum, eadem notione, ibid. col. 876. Consules mercantiæ, in Annal. Placent, ad ann. 1443. apud eumd. tom. 20. Script. Ital. col. 881. Consules artis maris, Florentiæ ann. 1356. 1400. etc. apud Manni de Sigil. tom. 2. pag. 71. De consulibus in terris externis pluribus egit vir illustrissimus Pardessus, in Collect. Leg. Maritim. tom. 4. pag. 256. tom. 5. pag. 108. Consuli in arte de mare in Statut. civit. Trani eodem tom. 5. pag. 237.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consules etiam dicuntur in Francia Mercatores electi ad dirimendas lites sociorum, primum Parisiis ann. 1563. instituti Edicto regio, in aliis vero præcipuis urbibus ann. 1566.
[]« 5 consul » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 528a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUL5
5. CONSUL, Consiliarius, qui est a consiliis. Inventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 121 :
Rege Parisii in sua domo S. Pauli existente, pluribus prælatis, baronibus et aliis magnatibus Consulibusque suis comitato, et aliis magnis personis, etc.
Extract. ex comitiis Turon. habitis ann. 1483 :
Respondit (D. Borbonius) quod nequaquam nos ad hoc astringere volebant quominus libere auferremus adderemusque, si quid nobis mutandum videretur, eumque numerum Consulum faceremus, quem regi regnoque utilem fore crederemus.
Vide Consularius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consul Regius, Idem, ni fallor, qui Consiliarius, apud Robertum Goulet in Compendio Jurium et Consuetud. Universitatis Paris. fol. 9 :
Similiter Universitas expensis suis distribuit cereos benedictos Regi et Regine, si fuerint Parisius, Dominis Presidentibus, Preposito Parisiensi, Locum tenentibus, et quibusdam Regiis Consulibus, etc.