« Palearii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 108a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALEARII
PALEARII, Gallis, Paillers. Gaufridus Vosiensis in Chron. part. 2. cap. 10 :
Philippus Galliarum Rex socero suo Anglorum Regi Henrico, quasi auxilium, tartareas direxit legiones : eorum pedes veloces erant ad effundendum sanguinem. Hi ex diversis terrarum partibus conglobati unam Ecclesiam fecerunt malignantium, unoque vocabulo Palearii, quasi a palea vocabantur.Infra :
Palearii apud Castrum Dunum delentur.Vide cap. 13. et 21. Idem lib. 1. cap. 73 :
Immisit Deus in Aquitaniam hostes crudelium populorum, .... et ut rustice loquar, Brabansons, Hainuiers, Asperes, Paillers, Navar, etc.Incertum porro, an ita dicti Palearii quod paleam pro insigni ad caput aut galeam deferrant an vero quod incendia, ubique ignem palea immittendo excitarent. Vide Glossar. mediæ Græcitatis in Ἀχυραΐται. et infra Pilardi.