« »
 
[]« Pilardi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILARDI
PILARDI, Pillardi, Milites, quidam a pilis quibus potissimum pugnabant sic dicti, vel a pilare, deprædari, Gall. Piller, quod incursionibus magis ac depopulationibus quam pugnæ aptiores essent ; ac proinde ejusdem originis atque Brigancii. Vide in hac voce. Consultatio de recusanda obedientia Petro de Luna apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1181 :
Dictus Benedictus fecit Pilardos et gentes armorum intrare, comitatum Venaissini deprædaverunt, homines occiderunt, et infinita mala fecerunt.
Inquisitio ann. 1395. in Tabular. B. M. de Bononuntio [] Rotomagens. :
Per illas partes transierunt Gentes armorum, Britones et Pillardi et amoverunt ab ipso teste quatuor jumenta sua,.... et dum sic erant in illis partibus gentes vix audebant itinerare vel se talibus Pillardis exhibere.
Miracula MSS. Urbani V. PP. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Captus fuit per Gentes armorum de Anglicis, et fuit deductus ad quoddam castrum Ruppis, et iste Joannes ad partem custodiebatur per sex Pillardos.
Vide Palearii.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Pilleurs. Ordinat. ann. 1360. ex Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 33. r° :
Chacier et faire widier de nostre royaume les compagnies et les Pilleurs, qui tiennent plusieurs forteresses.