« Palitium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 111a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALITIUM
PALITIUM, Palliciatum, Pallatium, Contextus ac series palorum. Willel. Brito lib.
7. Philipp. :
Anonymus de Gestis Friderici II. Imper. :Paliciumque triplex, quod erat Gaillardica subtusMœnia, quadratis palis, et robore duroUsque sub extremas protensum fluminis oras.
Quia si Princeps illos in illa clausura invaderet, Palitia illa quibus Papalis exercitus se totum clauserat, etc.Infra :
Quo lignaminibus ipsarum domorum, quæ inde disrumpere potuerunt, facerent stichatos, sive Palliciata circumcirca civitatem.Expressit nostrum Palissade. Consuetud. antiquæ Norman. n. 3. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 118 :
Et ibi nulli licuit facere Palicium, nisi in una regula : et id sine propugnaculis et alatoriis.Charta ann. 1201. in Tabular. S. Vincentii Cenoman. :
Super via quæ ducebat inter furnum et Palitium monachorum.Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. cxlii :
Pro Palicio reficiendo x. s.Vide Palium 1.
Pallacium, Eadem notione. Bracton. lib. 4. tit. 1. cap. 37. § 1 :
Si faciat quis fossatum et hayam, murum, vel Pallacium, per quod oportet me ire per circuitum, ubi prius ingressus sum per compendium.Apud eumdem d. tract. cap. 44 :
Fossato, muro, haya, vel Palatio. Palicium,cap. 45. § 2. Palit et closture, in Consuetud. Vitriacensi art. 55. Pallis, in Consuet. Altisiod. art. 53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallitium, in Charta Matthæi Abbat. Fusniac. ann. 1225 : Nec de terra dictum salvarium existente(potest)includere, nisi quantum ad præsens Pallitio est inclusum.