« »
 
[]« 2 palium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 111b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALIUM2
2. PALIUM, Præmium equestris vel pedestris decursionis, Italis Palio vel Paglio. Sic dici videtur, quod victor pallio seu panno serico, alteriusve pretiosioris materiæ donabatur. Breviarium Hist. Pisanæ ad ann. 1264. apud Murator. tom. 6. col. 194 :
Item cursus nostris honorabilis Palii factus ab equis et plures milites cingulo novæ militiæ decorati.
Vita S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis tom. 6. Maii pag. 251 :
Cum ergo circa festum S. Joannis aliisque temporibus publicæ decursiones ad Pallium, ut aiunt, celebrarentur, et multæ dominæ eo confluerent ; nunquam persuaderi potuit ut spectandi causa ad fenestram accederet.
Statuta Vercell. lib. 1. fol. 17 :
Ordinatum est quod unum Palium sive bravium sufficiens et idoneum, et omnia alia pertinentia dicto Palio, ementur per Commune Vercellarum ad quod in honorem festi B. Eusebii curratur.
Vide Pallium 2. et Murat. Antiq. Ital. tom. 2. voce Palio, col. 1257.