« 2 pallium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 115a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALLIUM2
2. PALLIUM, Aulæum, vel Palla. Victor Uticensis lib. 1. de Persecut. Vandalica pag.
8 :
De Palliis altaris, pro nefas ! camisias sibi et femoralia faciebat.Alcuinus Poemate 3 :
Et Poem. 66 :Plurima Basilicæ sunt ornamenta recentis,Aurea contortis flavescunt Pallia villis,Quæ sunt altaris sacri velamina pulchra.
Helgaudus in Roberto Rege Franc. :Pallia suspendit parietibus, atque lucernasAddidit, etc.
Dedit etiam et Pallia tria pretiosa in ornatu Ecclesiæ, etc.Rupertus lib. 2. de Divin. offic. cap. 23 :
Pallia, quæ solenniter appenduntur templi parietibus.Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 2 :
Per singulas denique columnas Palliorum cortinas pendere jussit Regina.Hist. fundationis Monast. S. Clementis in insula Piscaria lib. 1 :
Fuerant etiam in ejus domo diversa Pallia auro et gemmis radiantia, quibus parietes Ecclesiæ ornabantur, et fratres induebantur, quoties magna festivitas in Ecclesia celebrabatur.Historia Episcopor. Autisiodor. cap. 50 :
Dedit Ecclesiæ Pallium ingens optimum, quod vulgo Dorsale dicitur.Gervasius Dorobernensis in Descript. Ecclesiæ Cantuar. :
In circuitu vero ad altitudinem fornicis prædictæ via quædam facta est, qua Pallia et cortinæ possunt suspendi.Eadmerus lib. 5. Histor. Novor. pag. 108 :
Pallia valde bona quamplurima, ac nonnulla alia decori domus Dei competentia juri Ecclesiæ perpetuo possidenda concessit.Petrus Damian. lib. 6. Ep. 9 :
S. Laurentii Monasterium a se constructum nuper, ut dedicaretur, effecit, et duodecim ibi Pallia munificus obtulit.Hariulfus lib. 2. cap. 10 :
Insuper donavimus ibi Pallia optima 78.Lib. 3. cap. 3 :
Pallia 78. vestimenta 49. viginti alia, cum Pallio paratum unum.Chronicon S. Trudonis lib. 1. pag. 350 :
Cussinos sericos tres, Pallia 4. majora, et minora 44. item Pallium unum cum friso et margaritis.Vide Vitam S. Willelmi Ducis cap. 21. edit. Mabillonii, Vitam S. Benedicti n. 28. edit. ejusd. Mabillonii, Visionem Wettini Monachi num. 9. Leonem Ost. lib. 2. cap. 38. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 137. etc.
Pallium Altaris. Vide Palla.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Linostimum, de quo Anastasius in S. Silvestro et in S. Zozimo, ut videre est in
Linostimus, quodnam fuerit ornamentum ambigitur inter eruditos. Mappulam seu
manipulum et stolam sive orarium hac voce simul significari
tradit Altaserra : manipulum esse putat Gavantus : cum Macris fratribus in
Hierolex. lubentius crediderim orarium lineis staminibus et filis intextum (quod est
linostimum) intelligi debere. Vide Anastasium cum notis variorum tom. 3. pag. 81.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallia Olobera, vel Olovera, id est, infecta mero vel vero conchylio seu murice, hoc est,
purpura. Vide Holoverus et Oloforus.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium, Vexillum ex panno serico. Acta B. Michelinæ tom. 3. Junii pag. 936 :
Quælibet ars ordinet habere unum novum Pallium, pro qualibet arte, secundum conditionem et qualitatem artis.
Pallium interdum, atque adeo in plerisque supra allatis locis, ipsa pallii materia, pannus
ipse, sericus aut pretiosioris materiæ, dicitur. Ugutio :
Pallium, a pellibus, unde fiebat : sed modo dicitur Pallium quoddam genus panni ex serico, et quilibet mantellus.Hariulfus lib. 2. cap. 10 :
Casulas de Pallio 30. fanones de Pallio auro paratos 10.Lib. 3. cap. 3 :
Fanones ad offerendum auro parati 14. ex brandeo 3. ex Pallio 15... in sacrario ad tabulam cooperiendam vestimentum lineum Pallio paratum.Liber ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 4 :
Casulam de Pallio non habeat.Ibidem :
Absque aurifrisio et Pallio et omnibus sericis.Vetus Charta in Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. :
Et unam capam Pallii.Hugo de Cleeriis de Majoratu Franciæ :
Scamnum pulcherrimum fulcro Pallii, aut tapeto coopertum.Sugerius Abb. in Ludovico VI :
Ubi etiam aurum et argentum, et vasa concupiscibilia, et Pallia, et Palliatas culcitras, et omne mobile, quod possidebat... egenis distribuens, etc.Infra :
Cappas de Pallio pretioso decem.Chronicon Trudonense lib. 1. pag. 350 :
Cappæ 33. pretiosæ de Pallio.Lib. 6. pag. 403 :
Similiter et cingulos duos, unum de nigro bonoque pallio,... alium, de Pallio varii coloris valde bonum, etc... Cappam unam albi Pallii valde bonam, etc.Arnoldus Lubecensis lib. 2. cap. 9 :
Inde adducti sunt caballi fortissimi 30. cum frenis argenteis et sellis optimis de Pallio et ebore compositis, quos Duci dedit.Testamentum Riculfi Episc. Helen. ann. 915 :
Roquos 4. unum purpureum cum auro, et alium Palleum Græco,... et alios Palleos corporales quatuor, Palleos 4. e brosdo unum,... cossino pallio uno, etc.Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 246 :
Cum cappa una de Pallio, etc. Casulæ sine Pallio, auro et argento,in Hist. de Exordio Ordin. Cisterc. cap. 17. Cucullæ fluxæ et Pallio ornatæ, in Vita S. Odon. Cluniac. lib. 3. cap. 1. Testamentum Guillelmi D. de Montepessulano ann. 1146 :
Donet... optima vestimenta, et unum lectum de Pallio.Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 95 :
Habeo Pallium sericum, de quo mihi casulam vel planetam facere volo.Infra :
Et quid operis de serico facere possimus, simul inspiciamus.Fulcherius Carnot. lib. 1. Hist. Hierosol. cap. 1 :
O quam dignum erat et amœnum nobis omnibus cruces illas cernentibus, vel sericas, vel auro textas, aut quolibet genere Pallii decoras, quas in chlamydibus suis aut birrhis, sive tunicis peregrini... super humeros consuebant.Hist. Mediani Monast. pag. 242 :
Casulæ tres de Pallio, cappæ ix. dalmatia quatuor de Pallio.Chron. Abbatiæ S. Theofridi Calmeliac. apud Stephanot. tom. 3. Fragm. Histor. MSS. :
Planetas Sacerdotales ex serico Pallio x... et alias de simplici Pallio vii.
Pallea, Aulæum, vel potius pannus sericus. Nam et palleum, pro
pallium dicebant. Glossæ antiquæ MSS. :
Peplum, stola vel Palleum. Pepulo, Palleum.Heito Episcopus Basiliensis in Visione Wettini Augiensis cap. 12 :
Dona magnifica et innumerabilia in Palleis et vasis argenteis, etc.Anastasius in S. Zacharia P. :
Pendentia vel inter columnas ex Palleis sericis fecit.Ita fere semper in Cod. Thuano, ut monet Fabrotus ad pag. 110. 111. Appendix MS. ad Hist. Turpini :
In qua B. Romani basilica optima et pulcherrima erat, Palleis et codicibus optimis, et crucibus argenteis, et testibus aureis decorata.Encomium Emmæ Reginæ :
Ingens allata est PallealiFulbertus Carnot. Epist. 115 :(f. pallea)extento in gremio, quam ipse Rex suis manibus imposuit.
Dabit vobis pro hoc negotio mille libras denariorum, et centum Pallias.Lege palleas. Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. num. 23 :
Ornatus Ecclesiæ consistit in cortinis, et aulæis, et Palleis sericis et purpureis, et similibus.Et n. 24 :
Altaris vero ornatus consistit in capsis, in Palleis, in phylacteriis, etc.Chron. Trudon. lib. 1. pag. 350 :
Item pallium unum cum friso et margaritis. Item Palleas lineas serico coopertas 10. Item Palleas lineas sine serico 98.Testamentum Arnaldi Episc. Tolosani ann. 1159 :
Cum salinis argenteis et candelabris, et omnibus meis Palleis et cappis sericeis.Concil. Hispan. tom. 3. pag. 163 :
Et ego Gotmarus episcopus dono ibidem cortina 1. Palleam ad honorem S. Mariæ... ad ipso altare cooperiendum.Guidonis Discipl. Farf. cap. 23 :
Ornent ecclesiam hinc et inde parietes cortinis nec non Palleis.
Pauleum, pro Pallium, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 210 :
Et duas imagines magnas auro argentoque bene ornatas, et casulam unam per totam brudatam, et alias tres optimas de Pauleo.Ita præferre MS. codicem monet editor. Sic
Paulium, Eadem notione, in Necrologio Eccl. Carnotensis 18. Kal. Maii :
Qui huic ecclesiæ unum Paulium, et duas cappas sericas dedit.Occurrit præterea hæc vox apud Anonymum de Miracul. S. Honoricæ apud Mabillon. tom. 6. Vitarum SS. Ordin. S. Benedicti pag. 527. sed pro ipso pallio.
Palleus, ex pallio, seu ex serico. Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930.
apud Anton. tom. 5. Chronici Ord. S. Benedicti :
Plumatios digniores Paleos decem, alios subminores 8... almucellas morgones 6. fatoles. Paleos duos, etc.Alia æræ 1062. ibid. :
Nec non etiam et de lectuaria, certos Paleos duos, vasos de argenteo 4. etc.Charta ann. 1009. in Append. Marcæ Hispan. col. 969 :
Et iste meminitus Bonutius dimitteret eidem omnem substantiam quam ille defunctus supralibatus jussit distribuere pro anima sua, id sunt Palleos xiv. de variis coloribus.Charta Hugonis Ducis Burgund. ann. 1077. tom. 6. Spicileg. Acheriani pag. 456 :
Pallia 4. aurea, et 20. sine auro, cortinæ Palleæ novem, facitergia decem, etc.Vide in Fatoles.
Paliosus, Sericeis vestibus indutus. Will. de Podio Laurentii cap. 43 :
Factumque est, ut nonnulli dorsa Paliosa habentes, cœperint difficultates opponere, etc.Quo spectant primi versus Epitaphii Conradi Imper. Viennæ :
Ita Paille notione eadem usurparunt olim nostrates. MS. :Qui vestes geritis pretiosas, qui sine fineNon profecturas accumulatis opes,Discite, quod paucis opibus post funera sitisContenti, saccus sufficit atque lapis.
Alio loco :Dessus un Paille li ont devant lui mis.
Rursum :Une Paille d'Andre li ont desor lui mis.
Idem Poeta :Buës i offre un vert Paille roez.
Rursum :Et le mantel à son col li pandi,Riche d'orfrois, de Paille Alexandrin.
Alibi :Bien fut vestuë d'un peliçon hermin,Et par dessus d'un Paille Alexandrin,A bandes d'or, mult belement li sist.
MS. :D'or et d'argent et de Pailles plaiéz.
Alter Poeta :Qui donc vousist hermines et Pailes d'Orient.
Le Roman d'Aie d'Avignon MS. :La ot maint Gonfanon de Paile Alexandrin.
Galterius Metensis in Mappa mundi MS. cap. 14 :Or, argent, et Pailles, sachiés tout est noiant.
MS. :Envoya trés et pavellon,Laines et Pailles riches et biaus,Et mains autres soutiens joiaus.
Id est Africana pallia. Vetus Poema de Alberico Burgundo MS. :Qui portoient cendals et Pailes Effriquans.
Alibi :Elle prinst Paille, et main riche Bezant.
MS. :S'il i trasmist maint Paille seignori.
MS. :Moult m'a doné or et argent,Pierres et Pailes d'Orient.
Historia MS. Normannor. Apuliensium :Ses chauces furent de brun PaileTranchiées à menue maille.
Et li donnoient divers Pailles, et li mandoient diverses pieces d'or et d'argent, et pour le vestement de li freres, et pour le mangier mandoient chascun jor Besant mult et Tarin, et en la solemnelle feste honoroit lor refector de vaisselle d'or et d'argent.Statuta MSS. Ordinis Coronæ spineæ edita a quodam Cælestino sub Carolo VI. :
Et sur le cors du defunt Chevalier esdites obseques aura un Paile de drap de soie, et au milieu une couronne d'espines.Perceval apud Borellum :
Hinc nomen mansit panno nigro, qui feretro insternitur, cum mortui cadaver humandum defertur : ut et umbraculo quatuor hastis sustentato, sub quo vel divina deferri solet Eucharistia, vel quod Regibus aut viris Principibus in solennibus ceremoniis, ac urbium ingressibus prætenditur, quæ quidem umbella poile, pro paille, perperam appellatur. Gervasius Dorobernensis in Ricardo I. Rege Angliæ ann. 1194 :Si ot dedans la biere un corps,Et lor le Paile par deforsAvoit une espée couchié.
Processerunt omnes ad Ecclesiam, Rege ultimo subsequente, portantibus 4. Baronibus 4. cereos accensos ante eum, et aliis 4. Pallium in 4. hastis super caput ejus.Joann. Villaneus lib. 12. cap. 111 :
La Reina entro in Vignone con Palio sopra capo.Matth. Villaneus lib. 1. cap. 20 :
Addestrati da Baroni sotto Palii ricchi d'oro.Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 79 :
Rex Fredericus... intravit Panormum per portam S. Georgii, vadens sub Pallio usque ad palatium.Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imper. apud Murator. tom. 8. col. 505 :
Itaque præordinato solemni Palleo, sub cujus umbraculo Rex a maris litore, ubi descenderat in terram, usque ad civitatem processurus erat ex consuetudine regiæ dignitatis, Rex sub eodem Palleo principem secum simul procedere turbis circumquaque spectantibus voluit.Tabularium Rothon. :
Et erat Pallium super eum, quod habuerunt servitores sui in ingressu cimiterii. D. de Maure, D. de Quebriac... portaverunt Pallium.Adde Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 901. Vide Petrum IV. Regem Aragon. in Chron. lib. 2. cap. 24. 25. Pal, pro paille, seu pallio. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 327 :
Alba cum apparatu de Pal, et parura, amictus de Pal.Passim ibi.
P. , 1766.
◊ Corrupte Poesle
appellatur in Actis Capitul. MSS. eccl. Paris. : La procession solennelle du Saint Sacrement, faiste le 21. Janvier 1534. par le roy, le Poesle porté par Mrs. le dauphin, duc d'Orleans, duc d'Angoulesme et duc de Vandosme.
P. , 1766.
◊ Eadem nomenclatura
donatus quoque est pannus niger, qui feretro insternitur, cum mortui cadaver humandum
defertur. Comput. MS. fabr. S. Petri Insul. ann. 1498 : Pro jure Pallii quondam dom. Joannis Malfuison, etc.Ibid. ad ann. 1499 :
Pro jure Pallii dom. Joannis Viseux, etc.Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 102 :
Quo mortuo, prædicti filii ejus Guicherius atque Rodulfus portaverunt eum tumulandum ad Majus monasterium, et in redemptionem unius tapeti, quod patri mortuo superpositum fuerat, ut est consuetudo nobilium, dederunt ipsi filii monachis unum campum alodi apud villam Gumbergenam. Palliavero altaris ad hunc usum adhibere vetat Concilium Urbicum in vet. Pœnitent. MS. ex Bibl. reg. fol. 85 :
Non licet.... de velis nec de Palliis, quæ in sacrificio super altare ponuntur, corpora eorumVide Palla 2.(mortuorum)cum ad sepeliendum vadunt, super feretrum ponere.
◊ Ab eadem voce vernacula paille, deducta vox
Palare, et Paller, pro ædium parietes palliis exornare,
Tapisser. Michael Carbonellus in Chronic. Hisp. pag. 27 :
La palau dels marbres era ornat y Empaliat de draps de ras molt bells, etc.Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 330 :
Unum frontale Palatum de cendalo et croceo.Charta Henrici VI. Reg. Angl. ann. 1428. apud Rymer. tom. 10. pag. 392 :
Palatos quatuor lectos de media assisa, colorum rubei et viridis, Palatos duos lectos rubei coloris, cum curtinis de media assisa.Computum Stephani de la Fontaine Argentarii incipiens a 1. Julii ann. 1351 :
Autres parties d'une chambre à parer, Pallée de draps d'or et de camocas.Infra :
Pour dix pieces de cendaux azurez et blans à faire courtines Paelées d'icelle chambre.Rursum :
Et est à savoir, que 12. draps d'or de deux sortes, c'est à sçavoir six ouvrées à bestes et oiseaus sur champ azuré : les autres six ouvrez d'estranges feuillages d'outremer sur champ blanc cendré, et 6. camocas azurez, desquels draps d'or et camocas fu Pallée ladite chambre.Sane ex his, opinor, perspicue docemur, unde vox pallé, in armorum seu insignium descriptionibus, originem ducat : cum certo certius videatur, ita in iis pallia bicoloria designari, non vero palos, seu paxillos, ut hactenus creditum est ac persuasum a viris Heraldicæ artis peritis. Ita insignia Regum Aragonensium palliata sunt ex auro et rubeo, seu Palliis aureis et coccinei coloris distincta. Vide Palata arma.
◊ Sed et Itali Paglio vocarunt, quod nostri
Paille. Hinc enim correre il Paglio dicunt, cum equorum vel equitum cursus
instituitur, palliis pretiosioribus in præmium propositis, uti observatum a
Falceto. Vide Palium
2.