« Palliales pecuniæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 112c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALLIALES
PALLIALES Pecuniæ, Quæ Romano Pontifici pro accepto pallio exsolvebantur. Gudenus Hist.
Erfurt. lib. 1. § 19. ex MS. Petrensi tom. 1. Rer. Mogunt. pag. 596 :
Romæ item per antecessores nostros multa debita contracta sunt, ob non exsolutas pecunias Palliales.
P. , 1766.
◊ Cærem. Rom. lib. 1. § 10.
cap. 5 : Qui pallium sunt accepturi, postquam fuit petitum in consistorio et concessum, componunt primum cum subdiaconis. Nam illi, ut diximus, tenent pallium, quod accipiunt secundum valorem et taxam ecclesiæ, aliquando plus, aliquando minus pro centenario : et quia vidi varios usus et nihil firmi statutum legi, de quota nihil dicam. Clerici ceremoniarum et ipsi ratione officii sui et instrumenti mercedem suam exigunt, etiam ad proportionem taxæ et valoris ecclesiarum, non tamen tantum quantum subdiaconi. Solent etiam qui pallium accipiunt diacono cardinali duo birreta et totidem suis camerariis debent dare. Antiquitus dabant, ut legi, vinum album et species : portant etiam duas faculas cereas, quæ ardeant super altare dum pallium traditur, et sericum ad induendum pallium, cum quo illud ad ecclesiam suam deferant.