« »
 
PALMA 1, PALMA 2, PALMA 3, PALMA 4, PALMA 5, PALMA 6, PALMA 7.
[]« 1 palma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 119c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMA1
1. PALMA. Anastasius in S. Symmacho PP. :
Et ex musivo agnos, et cruces, et Palmas ornavit.
al. fecit.
Palma, olim porrecta Regibus nostris [] in eorum solennibus inaugurationibus, una cum sceptro, invictoriæ adprecationem ; apud Hincmarum in Coronationibus Regiis, pag. 746 :
Ad ista verba, Det tibi Dominus velle, dederunt illi Palmam et sceptrum. Det tibi Dominus velle et posse quæ præcipit, ut in regni regimine secundum voluntatem suam proficiens, cum palma perseverantis victoriæ ad palmam pervenias gloriæ sempiternæ, etc.
Adde Capitula Caroli Calvi pag. 490. Ita Palmas virentes ad Carolum Calvum Imperatorem misit Joannes VIII. PP. Epist. 32. hacce formula :
Hodieque manui vestræ, speciali voto et prærogativa, plenam benedictione Palmam, sicut cernitis, destinamus, adversus visibiles hostes et invisibiles triumphum ; optantes enim vos de cunctis adversariis triumphare, nihil aptius vobis, quam ramos palmarum duximus offerendum, etc.
Infra :
Optantes enim vos de cunctis adversariis triumphare, nihil aptius vobis quam ramos palmarum duximus offerendum, quos et pueri sternebant in via Domino Hierosolymam venienti, antiquum hostem triumphaturo, et mundum victuro.
Palme, Palmarum dies, sic dictus dies Dominicus qui Pascha antecedit, quia in eo, inquit Isidorus lib. 1. de Divin. officiis cap. 27.
Dominus et Salvator noster, sicut Propheta cecinit, Hierusalem tendens, asello sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei cecinerunt, Osanna in excelsis, etc
. Ditmarus lib. 2 :
Recto itinere ad Magdeburgensem pergens civitatem, Palmas ibidem festivo duxit honore.
Lib. 4 :
Cum palmarum solemnia in Magdeburg celebrare voluisset.
Lib. 7 :
In prædicto loco Palmas et sanctum Pascha celebravit.
Otto Frising. de Reb. gestis Frider. I. Imper. lib. 1. cap. 58. apud Murator. tom. 6. col. 691 :
Illi ergo qui tam mature applicuerant, circa Palmas civitatem sanctam intravere, Dominicam passionem sanctamque, singula loca ubi hæc facta sunt, circumeundo.
Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud eumdem tom. 8. col. 1092 :
In ramis Palmarum scientes Soldanus et Corradinus, quod Christiani volebant celebrare qualiter Christus venit Jerosolymam... et ita Christiani celebraverunt Palmam cum armis.
Ingelramus Centulensis Abbas de relatione S. Richarii :
Exercebat ovans ex consuetudine Palmas
Plebs Domini, etc,
Vide Dominica in Palmis.
P. Carpentier, 1766.
Paume, pro Branche, feuille de Palmier, Ramus palmeus vel folium palmæ, in Chron. S. Dion. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 151 :
Un bercelet de Paumes.
[]« 2 palma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 120a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMA2
2. PALMA, Alapa palmis inflicta. Acta S. Proculi Martyr. :
Et solventes eum ministri, injuriaverunt eum, ita ut Palmas in faciem ejus darent.
Vide Palmata 4. Hinc
Palmare, et depalmare, Alapam infligere. Glossæ vett. : Depalmare, Κολαφίζειν. Petrus Blesensis serm. 24 :
Attendamus Filium Virginis, illitum sputis, Palmatum colaphis, etc.
Vide Palmizare, et Palmata 1.
[]« 3 palma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 120a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMA3
3. PALMA, Mensuræ frumentariæ species. Bulla Alexandri PP. pro Monasterio S. Crispini in cavea Suession. in Tabulario ejusdem Monasterii :
Decimam Novæ villæ, octo Palmas frumenti, etc.
Idem videtur quod
Palmata salis, frumenti : quantum salis aut frumenti palma manus continere vel haurire quis potest : jus nempe [] quod domino feudali ex salis aut frumenti in mercatis publicis venditorum mensuris competit. Statuta villæ Montis-olivi ann. 1231. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 968 :
Item, solvimus et definimus illas Palmatas salis quas alibi milites per toltam et forciam consueverunt percipere in mercato.
Charta Gastonis Vicecomitis Beneharn. ann. 1282. apud Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 28 :
Et in mercato, quod Gavardina vocatur, decimam totam, ab integro, et cum tribus digitis Palmatas de sale in eadem Gavardina.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 405 :
Sciatis nos confirmasse leprosis S. Egidii de Salopesbiria, quod habeant Palmatas bladi et farinæ de omnibus saccis qui cum blado et farina exponuntur ad vendendum in mercato, etc.
Infra :
Scilicet de unoquoque sacco bladi Palmatam duarum manuum, et de sacco farinæ Palmatam unius manus, etc.
Vide Puniata.
Palmare, Palma mensuraria metiri, mensurare. Vetus Charta in Hist. Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 55 :
Omnium mercatorum quæ fierent vel Palmarentur die qui proximus festivitati imminet. Et ipso festivitatis die costumarum dimidietatem S. Nicolai et Monachorum ejus esse sive in terra, sive in aqua, hæc facta fuerint mercata.
Infra :
Ita quidem si in vigilia festivitatis, aut die, mercatum factum fuerit, vel Palmatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Veteribus nostris Pasmoier et Paumoier, pro manu fortiter apprehendere. MS. :
En son point tient une machuë,
Fierement la Paumoie et rue.
MS. :
Li Roix revint d'estordoisons.
Bien s'est rasis en ses arçons,
Et Pasmoie son fort espié
Qu'il n'a encore pas brisié.
[]« 4 palma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 120b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMA4
4. PALMA, Pila. Palmæ ludus, Gall. jeu de paume, quia palma olim pilam percutiebant. Statuta Collegii Major. Mon. ann. 1390. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 397 :
Item quod caveant omnino a ludo taxillorum, alearum et Palmæ.
Charta ann. 1427. ibidem tom. 5. pag. 693 :
Statuimus quod nullus vacet ludo taxillorum,... nec etiam ludis permissis ut Palmæ, vel aliis, maxime in locis communibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palmarius Ludus, Eadem notione, in Statut. Collegii Turon. ann. 1540. ibid. tom. 3. pag. 419 :
Ordinamus quod nulli, tam bursarii quam extranei, de cætero ludant ad ludum Palmarium, etc.
P. Carpentier, 1766.
Geu de palmes, in Lit. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 172. Paumele, aliud ludi genus, quod vulgo Main-chaude appellatur, quo palma in alterius palmam renibus impositam percutiunt, donec percussorem nominaverit. Lit. remiss. ann. 1480. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 654 :
Plusieurs compaignons se mirent a jouer à la Paumele, main contre main sur les reins.
Quia in eo ludo percutiens divinandus est, Qui fery dicitur, in aliis Lit. ann. 1403. ex Reg. 157. ch. 393 :
Plusieurs jeunes gens et enfans s'esbatoient ensemble à jouer au jeu de Qui fery... Un grant compaignon ferit un jeune filz un gros coup de la main sur les rains ou sur le dos, etc. Cheoir tout à paulmes,
In palmas prolabi, vulgo Tomber sur les mains, in Lit. remiss. ann. 1395. ex Reg. 148. ch. 207. Cheoir à paumettons, eodem sensu, in aliis ann. 1397. ex Reg. 151. ch. 319.
[]« 5 palma » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 120b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMA5
5. PALMA, Mensura vulgo octo circiter[] unciarum, Occitanis vero novem unciarum, cum duabus lineis. Libert. loci de Viridi folio in Ruthenis ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 278. art. 9 :
Construere et ædificare possint et valeant... ultra dictum hospicium circumque per xij. Palmas, et non ultra, domos et operatoria.
Sed leg. forte Palmos. Vide Palmus.
[]« 6 palma » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 120c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMA6
6. PALMA, Pagina, Gall. Page. Stat. ann. 1277. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 68 :
Ordinavimus quod pro qualibet Palma scripturæ, in longitudine et latitudine continente xxv. lineas, cum abbreviaturis, quas decet in talibus adhiberi, absque litterarum protractione dolosa, et qualibet linea similiter continente circa lxxx. literas, absque titulo, dicti notarii accipiant vj. denarios.
[]« 7 palma » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 120c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMA7
7. PALMA, Armus, Gall. Epaule, ut videtur. Consuet. Mss. monast. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305 :
Infirmarius habet dare semel in anno... abbati et suis servitoribus tres libras sallatas porci et tres Palmas vivas et quosdam astes unius porci integri.