« Pandecta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 127a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANDECTA
PANDECTA, pro Pandectes. Ita autem vulgo vocant libros Legum a Justiniano
digestarum. Petr. Blesensis Epist. 140 :
Vides... quam immeabile pelagus sit Pandecta, in qua civile Jus continetur.Vide H. Stephanum de Abusu linguæ Græcæ cap. 1. pag. 12. 13. Addit Papias ita etiam vocari vetus et novum Testamentum : quod et firmant versus Alcuini Bibliorum libris adscripti, apud Baronium ann. 778. num. 27 :
Beda in Historia Monasterii Wiremuthensis cap. 15 :Nomine Pandecten proprio vocitare memento,Hoc corpus sacrum, lector, in ore tuo.Quod nunc a multis constat Bibliotheca dicta,Nomine non proprio, ut lingua Pelasga docet, etc.
Bibliothecam utriusque Monasterii, quam Benedictus Abbas magna cœpit instantia, ipse non minori geminavit industria : ita ut tres Pandectes novæ translationis, quem(f. quos)de Roma attulerat, ipse super adjungeret, quorum unum senex Romam rediens, secum inter alia pro munere sumpsit, duos utrique monasterio reliquit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Inter
Eruditos controversia est quo genere efferenda sit vox Pandectæ. In feminino,
maxime in plurali, scribi usitatius observat Brencmannus in Hist. Pandect. lib. 3. cap. 6.
ubi singulorum opiniones accurate recenset. Quoad cætera quæ ad Pandectas spectant,
ipsum consule, ut et Laur. Theodor. Gronovium de Emendat. Pandect. Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 22.
§ 163. not. d. Vide Litera Pisana in Literæ. les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Pandectæ etiam dicuntur Glossæ a Matthæo Sylvatico medico Salernitano
concinnatæ, quas Roberto Regi Siciliæ et Provinciæ Comiti nuncupavit. Hæ primum Neapoli
editæ ann. 1474. Vide Maittaire Annal. Typogr. tom. 1. pag. 106.