« »
 
[]« 1 panna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 137a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANNA1
1. PANNA, Sartago, caldarium amplum. Apud Andegavenses, vas fictile majus in quo panni lexivio mundantur, vocant Panne. Charta Wichmanni Magdeburg. Archiep. ann. 1178. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 8 :
Contulimus........ tantam portionem de puteo salinarum, ut ad coquendum salem quatuor inde Panne instruantur.... Curiam suam adjacentem donavit prefate ecclesie sub ea dispositione, ut de censu tam curie quam predictarum 1111. Pannarum in aniversario suo fratribus jam dicte ecclesie perpetim refectio administretur.
Consuet. Andegav. ad calcem a Menagio laudata :
Tous marchans de Pannes à faire buée.
P. Carpentier, 1766.
Germ. Pfanne ; maxime vero vas conficiendo sali aptum : unde et locum, ubi sal conficitur, significat. Charta ann. 1305. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 230 :
Recognoscimus et ad noticiam totius universi cupimus pervenire, quod unam Pannam in fonte Teutonico vendidimus Hinrico et Ottoni...... Quam quidem Pannam prædictam Henricus et Otto.... fratribus Prædicatoribus et fratribus Minoribus..... sunt elargiti in [] hunc modum, quod singulis sabbatis per anni cursum prædictis fratribus.... media stopa vini ad divini officii celebrationem de denariis jam dictæ Pannæ provenientibus seu cadentibus, dabitur et ordinabitur per illum, cui talis Panna nomine provisoris committebatur.