« »
 
[]« 5 pannus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 140c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANNUS5
5. PANNUS, Vexillum, signum bellicum, Gall. Banniere quod præ se ferre in expeditionibus militaribus consueverant nobiliores ; atque id fuit etiam Episcoporum et Abbatum jus, ut vassallos suos in prælium sub ecclesiarum suarum vexillis conducerent, cum a. Rege vel Principe submonebantur. Charta donationis Comitatus Camerac. ab Imper. Henrico II. ann. 1007 :
Præcipimus ut prælibatæ sedis Eralwinus Episcopus suique successores liberam dehinc habeant potestatem eumdem Comitatum in usum ecclesiæ supradictæ tenendi, Comitem eligendi, Pannos habendi, seu quidquid sibi libeat modis omnibus inde faciendi.
Ex his facile efficitur Pannos fuisse supremi dominii insignia : quod firmare iterum licet ex Charta Michaelis Archiep. Arelat. ann. 1214. in Bibl. regia, qua Comiti Montisfortis castrum Belliquadri in feudum concedit :
Et nos Symon Comes Montisfortis... in recognitionem dominii recipiemus vos infra castrum Belliquadri, et reddemus vobis claves ipsius castri, et levabitis signum vestrum in turribus ejusdem castri.
Nec aliunde, ut obiter dicam, vocis banni originem repetendam esse existimo : banni quippe seu vexilla erant Panni hastis affixi ; hinc etiam habes nativam, ni fallor, vocis Gallice Pannonceau originationem. Vide Pennones et in Vexillum.